Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Septembris 2016

Lateinischer Monatsrückblick

30. September 2016

In Austria perturbatio

Electio decretoria praesidentis Austriae a die secundo mensis Octobris in diem quartum mensis Decembris differtur. Quae dilatio effecta est involucris epistularum electoriarum vitiosis. Electione anteriore mense Maio habita Alexander van der Bellen Viridium candidatus Norbert Hofer competitorem Factionis Liberalis vix superaverat. Quae electio a summis iudicibus irrita declarata erat, quod suffragia non recte numerata essent.

Angela Merkel beim Kanzler-Check [Quelle: NDR / N-JOY, Susanne Wolkenhauer]

Merkel quaedam vitia concedit 

Angela Merkel cancellaria concessit non sine culpa sua factum esse, ut Democratae Christiani in electione parlamenti Berolini naufragium fecissent. Factio cancellariae numquam post bellum mundanum secundum minorem numerum suffragiorum adepta erat. Merkel significavit se imprimis consilia sua rerum profugorum tractandarum diligentius explicaturam esse.

Virginia Raggi in angustias adducta

Duobus mensibus post quam Romae ex electione magistri civium victrix triumphans exierat, Virginia Raggi e factione illorum reclamantium, qui Quinque Stellae nominantur, oppressa est. Praeses administrorum consilii et quattuor senatores, penes quos erat procuratio aerarii, viarum commeatusque, purgamentorum, munere se abdicaverunt. Interea Virginia Raggi declaravit urbem a petitione Olympiorum anni bis millesimi vicesimi quarti decessuram esse.

Res Brasiliae mutatae

In Brasilia, postquam per aliquot menses de potestate decertatum est, Dilma Rousseff praesidens a senatu magistratu privata est. Ei crimini datum erat, quod dissimulavisset dispensationem civitatis mancam fuisse eoque oeconomiae publicae damnum intulisset. Michel Temer iure iurando adactus est, qui ei succederet. Rousseff ipsa dixit se magistratu pulsam nihil aliud esse quam conversionem rei publicae a sodalicio senum coniuratorum machinationibus insidiosis effectam.

Elephanti minus frequentes

In Africa numerum elephantorum tertia parte minutum esse e censu nuper habito cognosci potest. Quae diminutio ea maxima re efficitur, quod haec animalia a multis contra leges trucidantur propter dentes eburneos. Qui ubique terrarum, quamquam legibus vetitum est, magno pretio veneunt.

Kerber principatum adepta

Postquam Steffi Graf ante undeviginti annos desiit princeps mundana teniludii esse, nunc Angelique Kerber post eam prima Germana hunc locum obtinuit. Eodem tempore certamen Novi Eboraci habitum vicit. Illa athleta Bremae nata inter Olympia in urbe Rio de Janeiro habita nomisma argenteum assecuta erat.

Caput manus fautores valere iubet  

Bastian Schweinsteiger ille lusor societatis pedifollicae Bayern München ultimum lusit in manu pedifollica Germaniae, cuius caput fuit. Quo in ludo Germani manum Finlandiae vicerunt. Duobus annis ante Schweinsteiger cum manu Germaniae in Brasilia campionatum mundanum adeptus caput manus factus erat. Cui ut succederet Manuel Neuer portarius, constituit Jogi Löw exercitator manus pedifollicae Germaniae. 

Viventia opinione antiquiora

Organismi viventes fortasse multo prius in terris exstiterunt quam adhuc credebatur. In lapidibus Groenlandicis palaeontologi Americani res detexerunt, quas putant esse reliquias corporum organicorum viventium, quae omnia adhuc nota vetustate superant. Sunt enim ducentis viginti milionibus annorum vetustiores quam omnia fossilia adhuc detecta.          

Notabilia: Vitra artificiosa

Inter res delicatioris usus antiquitatis fuerunt vitrea, quae non modo propter pulchritudinem, sed etiam propter fragilitatem magni fuerunt pretii. Inter loca, ubi vasa vitrea pulchra temporibus imperii Romani et post regni Francorum fabricata erant, excellebat Colonia. Ideo archaeologi ibi permultas res vitreas detexerunt, quae nunc in museo eius urbis spectari possunt usque in mensem Novembrem medium.

Plura invenies in interrete sub:

Römisch-Germanisches Museum Köln

Notabilia: Vestigia Romanorum in Britannia adeunda

Iussu imperatoris Caesaris Hadriani saeculo secundo post Christum natum, cum imperium Romanum florebat, in Britannia septentrionali vallum exstructum est maxima ex parte lapidibus munitum. Ad hoc illi limiti imperii extremo turres, castella, aliquot milia legionariorum praesidio fuerunt. Illud opus nomen accepit Valli Hadriani. Societas quaedam Britannica peregrinationum adiuvandarum offert itinera iuxta illud vallum, quae quinque diebus conficiantur.

Plura invenies in interrete sub

Hadrian's Cycleway

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick September 2016

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Septembris 2016 [5:24 Minuten]

Nuntios recitat: Frank Schirmer

Rubriken