Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Octobris 2016

Lateinischer Monatsrückblick

30. November 2016

Profugorum numerus minor

Anno praeterito circiter octingenti nonaginta milia profugorum in Germaniam pervenerunt. Quem numerum aliquantum minorem esse, quam adhuc existimatum esset, Thomas de Maizière minister a rebus domesticis nuper Berolini palam fecit. Adhuc magistratus putabant unam virgula unam milionem hominum anno bis millesimo decimo quinto huc profugisse.

VMenschen kommen am Bahnhof an [Quelle: Radio Bremen]

Impetus terroristicus ad irritum redactus 

Germani vix aegreque impetum terroristicum effugerunt. Syrus quidam viginti duorum annorum, qui profugus in Germaniam venerat, consilium ceperat in capite Berolino impetum in aeroportum facere. Populares eius asylum petentes illum terroristam indagaverunt et custodibus publicis tradiderunt. In custodiam datus ipse sibi mortem conscivit.

Locus memoria non dignus

Moderatores Austriae aedes in oppido Braunau ad flumen Aenum sito, in quibus Adolf Hitler natus est, destruendas esse decreverunt. Quas aedes neonazistis ex omnibus partibus Europae profectis visere placebat. Moderatores prohibere volunt, ne ille locus monumentum sit, quo qui factionibus dexteris extremis favent peregrinantur.

Peregrinatorum numerus diminutus

Peregrinatorum numerus, qui hac aestate Turciam adierunt, quadraginta fere centesimis minor fuit quam anno praeterito. Moderatores Turciae dixerunt huius diminutionis causam esse illam rebellionem, quae mense Iulio ad irritum redacta erat. Illa enim esse effectum, ut peregrinatorum animi affecti essent curis et sollicitudinibus. Praeterea non semel impetus terroristici facti sunt, quibus multi homines vitam amiserunt.

Indignatio maxima

Volker Lütjens [Quelle: Lateinredaktion]
Volker Lütjens [Quelle: Lateinredaktion]

Romae in domo iuxta Forum Sancti Petri sita mox thermopolium societatis McDonald aperietur. Illud aedificium Ecclesiae est, quae ex ea singulis mensibus tricena milia Euronum accipiet. Cui rei reclamant non modo caupones Italici eiusdem vici sed etiam cardinales, qui in hac domo habitant.

Calendarium Gregorianum etiam in Arabia

Arabiam Saudianam regentes constituerunt temporum ratione Islamica omissa fastos Gregorianos introducendos esse. Annus Christianorum undecim diebus longior est quam Muslimorum annus Lunae. Pro labore horum undecim dierum magistratus huius civitatis mercedem non iam accipient. Qua re sumptus publicos minores futuros esse in aperto est.

Exploratrum cometae incidit

Exploratrum nomine Rosetta duodecim annis et dimidio post, quam a Terra profectum erat, spatio circiter septingentorum viginti milionum chiliometrorum intermisso ex consilio appulsum est in cometen Tschuri vocatum. Quae navis spatialis ante duos annos primum instrumentum ab hominibus constructum in illum cometen demiserat. Haec in spatium cosmicum directa adhuc experimentum navigationis Europaeorum sideralis et maximi momenti et maximarum impensarum fuit.

Germania felix

Impetibus terroristicis imminentibus profugisque affluentibus cives Germaniae tamen contentiores sunt quam anno praeterito. Causam esse quod commercium feliciter evenerit Germanis. Beatissimi sunt ii, qui prope mare Germanicum vivunt. Secundum locum beatitudinis obtinent Franci.

Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2016

Nuntii Latini mensis Octobris 2016 [5:41 Minuten]

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Rubriken