Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Novembris 2016

Lateinischer Monatsrückblick

30. November 2016

Trump unius dollarii salarium vult

Donald Trump umarmt die amerikanische Flagge [Quelle: Imago, ZUMA Press]
Donald Trump [Quelle: Imago, ZUMA Press]

Donald Trump Unitarum Civitatum Americae praesidens electus pronuntiavit se munere suscepto salarium dimissurum esse. Ille negotiator ditissimus electionibus nuper habitis contra omnes exspectationes devicerat Hillary Clinton Factionis Democratarum candidatam. Trump Republicanus die vicesimo mensis Ianuarii inaugurabitur caput civitatis.

Bruxellis cursus fert Berolinum

Martin Schulz praesidens parlamenti Europaei hoc munus deponet et acccedet ad rem publicam Germanicam. Qui Democrata Socialis viginti duo annos legatus et Argentorati et Bruxellis officium praestiterat. Non abest suspicio, quin ille Frank-Walter Steinmeier ministro ab exteris praesidente Germaniae facto in locum eius successurus sit.

Bremae insigne novum

Illa navis nomine Alexander von Humboldt ad crepidinem Bremensem, quae Schlachte vocatur, ancoram iecit sempiternum. Quae navis trium malorum ante centum annos constructa usque ad tempus praesens maria orbis terrarum pervecta est. Illa a quadam fabrica cerevisiaria Bremensi velis viridibus exornata erat, ut fama cerevisiae ilius propagaretur. Nunc hoc navigio vel deversorio vel caupona maritima uti potes.

Villa poetae empta

In California aedes, quae olim poetae Thomas Mann erant, a re publica Germaniae emptae sunt. Quas aedes in Civitatibus Unitis Americae aedificari iusserat ille praemio Nobeliano Litterarum ornatus, cum patriam relinquere coactus esset. In posterum autem id aedificium poetis, pictoribus, artificibus domicilium futurum consilium est.

Sedes papae museum factum

Sedes aestiva papae in oppido Castel Gandolfo sita, quod oppidum triginta chiliometra ab urbe Roma abest, aperta est hominibus, qui eam visere cupiunt. Visi possunt obolo dato bibliotheca, cubiculum, conclave, ubi papae laborare solebant. Franciscus papa ferias agit in Vaticano, non ut superiores papae in illo domicilio luxurioso.

Mare Antarcticum protectum

Civitatibus Unionis Europaeae, postquam per multos annos et summo cum studio actum est, cum viginti quattuor civitatibus, in quibus cum Russia et Civitatibus Unitis Americae, convenit, ut pars maris Antarctici protegeretur. Ibi aut omnino non licebit pisces capere aut sub exceptione strictissima. Illa regio maritima est maximum reservatum naturale totius mundi.

Urbs antiqua detecta

In Iraquia septentrionali archaeologi universitatis Tubingensis magnam urbem antiquam reppererunt. Haec urbs ante quinque milia annorum condita praesidium imperii Akkadiani fuerat. Quod imperium primum ab origine pertinuit ab Asia Minore usque ad Sinum Persicum.

Aenigma criminale temporis imperii Romani

In vico Romano prope oppidulum Eisenberg in Rhenania-Palatinatu septentrionali sito archaeologi ossa pessime laesa detexerunt. Suspicio est corpus viri ibi infossum esse ab iis, qui eum trucidaverunt. Causa mortis cognitione medicinali investigabitur.

Notabilia: Navicula profugorum praesaepio addita

Hoc anno Romae in foro Sancti Petri tempore natalicio praesaepium exhibetur, quod ab archepiscopo et moderatoribus Melitensibus est dedicatum. Quod opus Manwel Grech artificis cum hominum figuras vestibus Melitensibus indutas in regione patria exponit tum naviculam, quae sit monumentum eorum, qui per mare in Europam profugiunt.


Radio Vatikan

Lateinischer Monatsrückblick November 2016

Nuntii Latini Novembris 2016 [6:05 Minuten]

Nuntios recitat: York Grüninger

Rubriken