Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Maii 2017

Lateinischer Monatsrückblick

31. Mai 2017

Praesidens Francogalliae novus

Emmanuel Macron in Versailles [Quelle: Imago, ITAR-TASS]
Emmanuel Macron [Quelle: Imago, ITAR-TASS]

Emmanuel Macron, qui nullius factionis est sectator, electione decretoria Marine Le Pen factionis Front National extremistarum dextrorum ducem devicit et civitatis praesidens novus est factus. Quo undequadragenario, qui succedit François Hollande, nemo iunior umquam hunc magistratum consecutus est. Primo itinere extraneo, quod munere suscepto fecit, Berolinum ad Angela Merkel Germaniae cancellariam profectus est.

Britannia terrore percussa

Impetu terroristico in urbe Manchester facto viginti duo homines, in his multi adulescentuli, necati sunt. Quo nuntiato Theresa May prima ministra Britanniae excubias per urbem indixit. Permulti milites in viis et spatiis communibus circumibant, cum magistratus timerent, ne qui alii impetus a terroristis islamicis fierent.. Ille grex terroristicus, qui se Civitatem Islamicam vocat, nuntiavit se auctorem huius impetus fuisse,  quo gravior in Britannia non fuit his decem annis.

Rohani rerum emendandarum fautor electus

Irani rei publicae caput elegerunt. Hac electione Hassan Rohani praesidens multo maiore suffragiorum parte superavit Ebrahim Raisisi conservativissimum.  Ayatollah Ali Chamenei autem, caput sacerdotum, Raisisi amico magis faverat quam Rohani, illo rerum emendandarum studioso.

Via Sericaria nova

Gubernatores rei publicae Sinensis auctore Xi Jinping praesidente consilium ceperunt novam viam mercatoriam aperire, qua Asia, Africa et Europa conectantur. Quo consilio Sinenses illius Viae Sericariae exemplum sequuntur, quae ab antiquis temporibus usque ad mediam aetatem eas continentes commercio coniunxerat. Pecunia, qua opus est, ut nova Via Sericaria muniri possit, a Sinis promissa est.

Trump papam visitat

Donald Trump praesidenti Civitatum Unitarum Americae a Francisco papa aditus privatus datus est in aedibus Vaticanis. Inter quos anno proximo dissensio fuerat, quod de profugis tractandis discrepabant: Papa praesidentem vituperaverat, quod ei consilium erat in confinio Mexici vallum exstruere et advenas profugosque e civitatibus Muslimis venientes aditu prohibere.

Denuo clades acerbissima

In civitate Rhenania-Vestfalia Hannelore Kraft Democrata Socialis post septem annos, per quos praeses ministrorum fuit, munere expulsa est. Eius coalitionem Democratarum Socialium cum Viridibus devicit Armin Laschet Democrata Christianus factionis adversae dux. Post electiones, quae habitae erant in civitatibus Saravia et Slesvico-Holsatia, a  Democratis Socialibus tertia iam clades accepta est.

Congressio Evangelicorum Ecclesiastica

Sententia “A Te videor” supra posita Berolini et Wittenbergae Congressio Evangelicorum Ecclesiastica tricesima sexta habita est. Eorum, qui eo per quattuor dies convenerant, magnopere intererat recordari Martini Luther et reformationis ecclesiae, quae ante quingentos annos coeperat. Inter acta maximi momenti numerandum est, quod Barack Obama praesidens Civitatum Americae Unitarum pristinus ante Portam Brandenburgensem disputationi interfuit.

Pons maxime attractivus

In monte Harz pons pendulus funibus constructus usui pedestri est deditus, quo longior in orbe terrarum est nullus. Quod miraculum technicum quadringentorum octoginta trium metrorum circiter centum metra supra vallem fluminis Rappbode pendet. Pons talis adhuc longissimus est in Russia in urbe Sotchi, ubi Olympia habita erant.

Notabilia: Itinera ad loca antiquitatis facta

Saeculis duodevicesimo et undevicesimo, praecipue postquam Herculaneum et Pompeii effodi coepti sunt, consuetudo erat hominibus primoribus civitatum trans Alpes sitarum, ut  loca antiquitatis Urbemque Aeternam itinere peterent educationis causa. De quibus peregrinationibus grandibus usque in mensem Iulium exeuntem Saraviponti est expositio, qua etiam recordatio fit J.J. Winckelmann illius antiquitatis cultoris, qui ante duo saecula natus est.

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Lateinischer Monatsrückblick Mai 2017

Rubriken