Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iunii 2017

Lateinischer Monatsrückblick

30. Juni 2017

Theresa May clade affecta

Theresa May [Quelle: DPA, EPA/Andy Rain]
Theresa May [Quelle: DPA, EPA/Andy Rain]

Parlamento Britanniae praemature electo Theresa May ministra primaria clade acerbissima affecta est. Factio enim eius conservativa tantam suffragiorum iacturam fecit, ut ei maior sedium numerus non iam esset. Factioni autem adversanti Labour Party vocatae Jeremy Corbyn duce electiones feliciores evenerunt quam per multos annos. Factio Unionistarum Democraticorum Hiberniae Septentrionalis pronuntiavit se Theresa May adiuturam, ut regere posset, cum factioni eius maior sedium pars deesset.  

Trump toti mundo adversans

Donald Trump Unitarum Civitatum Americae praesidens pronuntiavit se in pacto Parisiensi non mansurum, quod convenerat de catastropha climatica evitanda. Ad ducentae civitates se obligaverant, ut calefactionem terrae et siccitates, inundationes aliosque casus ab ea effectos inhiberent. Illius decreto non modo per orbem terrarum indignatio mota est, sed etiam per ipsas Unitas Civitates Americae.

Macron iterum triumphans

Ex electionibus parlamentariis Emmanuel Macron Francogalliae praesidens victor praeclarus exiit. Cuius factio nomine La Republique en Marche, i.e. Res Publica Profecta una cum factione quadam coniuncta valde maximam partem sedium adepta est. Et Conservativi et Socialistae iacturam permultorum suffragiorum fecerunt.

Copiae reducentur

Moderatores Germaniae copias e castris Incirlik in Turcia sitis in Iordaniam transferendas esse censuerunt. Causam transferendi esse, quod moderatores Turciae legatos Germaniae prohiberent, ne milites in castris visitarent. Qui in futurum e castris Asrak prope fines Syriae sitis socios contra illos terroristas, qui ipsi se Civitatem Islamicam vocant, bellum gerentes adiuvabunt.

Helmut Kohl mortuus

Helmut Kohl cancellarius Germaniae pristinus octoginta septem annorum mortuus est. Ille quasi pater patriae redunitae fuisse dicitur idque egisse, ut Unio Europaea artius coniungeretur systemaque nummorum commune institueretur. Per totum orbem terrarum laudatus est homo civilibus  artibus praestans et vir vere Europaeus.

Incunabula generis humani

Genus humanum multo prius exstitisse videtur quam adhuc credebatur. Anthropologi Lipsienses in Marochio reliquias Hominum sapientium detexerunt, qui ante trecenta milia annorum vixerunt. Documentum adhuc antiquissimum hominum recentium credebantur ossa humana in Aethiopia effossa, quibus aetas paulo minor ducentis milibus annorum adiudicata est.

Catacumba magnifice refecta

Romae catacumba Domitillae, cum pecunia Civitatis Vaticanae refecta esset, denuo patefacta est. Illud hypogaeum iacet in Flaviae Domitillae mulieris Romanae nobilis possessionibus, quae ad Viam Ardeatinam sitae erant. Ex illius nomine nominata catacumba numeratur inter Romae antiquissimas, qua centum quinquaginta milia sepulcrorum Christianorum insunt.

Denuo vicerunt in classe regali

Pedilusores Real Madrid primi omnium manuum pedifollicarum iterum victores exstiterunt e certaminibus Ligae Campionum. Qui campionatum Hispaniae iam adepti in capite Cambriae societatem pedifollicam Iuventus quattuor ad unum vicerunt. Toni Kroos pedilusor  Germaniae denuo in iis fuit, qui manui Real firmamento fuerunt. Qui unus omnium pedilusorum Germaniae tres triumphos Ligae Campionum egit.

Notabilia: De mirabilibus urbis Romae

Inde a temporibus antiquis identidem homines e terris trans Alpes sitis Romam petebant, ut quae ex tempore imperii Romani ibi restabant, viderent et capitis ecclesiae Catholicae sedem adirent. Quibus de rebus usque ad Idus fere Augustas Paderbornae expositio magnifica docet codicibus manu scriptis, operibus sculptis, picturis, photographematibus e pluribus civitatibus collatis.

Nuntios recitat: Frank Schirmer

Omnibus lectoribus ferias iucundas optamus. Proximi nuntii erunt in interrete Kalendis Septembribus.

Nuntii Latini mensis Iunii [5:08 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick Juni 2017

Rubriken