Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2017

Lateinischer Monatsrückblick

31. Januar 2017

Antonio Tajani [Quelle: Imago, Insidefoto]
Antonio Tajani [Quelle: Imago, Insidefoto]

Novus parlamenti Europaei praesidens

Antonio Tajani electus est, qui parlamento Europaeo praeesset. Ille vir ex Italia ortus olim unus eorum erat, qui factionem Forza Italia condiderant et Silvio Berlusconi ministrorum praesidenti pristino est amicus. Tajani praesidens succedit Martin Schulz Democratae Sociali, qui cancellariatum Germaniae petit.

Status extraordinarius permanet                              

Impetus terroristicus ultima nocte anni praeteriti in urbe Istanbul ab Islamista ex Uzbecia orto factus est. Hoc impetu undequadraginta homines necati sunt. Quo facto a legatis parlamenti Turciae status extraordinarius per tres menses prorogatus est. Qui status mense Iulio post seditionem militum ad irritum factam constitutus erat. Illi terroristae, qui ipsi se Civitatem Islamicam nominant, confessi sunt se auctores huius impetus fuisse.

Profugorum numerus minor

Numerus eorum, qui in Germaniam profugerunt, anno praeterito valde diminutus est. Ducenti tantum octoginta milia hominum huc pervenerunt, ut a bello civili vel insidiis tuti essent. Numerus autem asylum petentium maior est in Germania quam in ceteris viginti septem civitatibus Unionis Europaeae universis.

NPD factio non vetita

Summi Germaniae iudices negaverunt factionem NPD esse vetandam. Quod civitates Germaniae anno bis millesimo tertio decimo postulaverant. Iudicibus quidem persuasum est eam factionem id agere, ut constitutio Germaniae tollatur, sed non satis auctoritatis ei esse, ut status civitatis liberalis et democraticus subvertatur. Illi factioni hoc tempore in nullius civitatis Germaniae parlamento sedes sunt.

Mare Balticum litora obruit

Mare Balticum procella magis intumuit quam his decem annis. Quod litoribus Germaniae magna damna attulit. Rugiae et Usedi in insulis colles arenosi abrupti, viae fluctibus obrutae, aggeres aquis contecti sunt. In urbibus quoque inundationes factae sunt, in his Lubecae, Flensburgi, Wismariae.

Plures peregrini quam umquam antea

Via Iacobica, quae fert Compostellam ad fanum Sancti Iacobi, anno praeterito a ducentis octoginta fere milibus peregrinorum inita est, qui numerus est maior quam umquam antea. Ut diploma accipias documentum peregrinationis, oportet ad ipsum fanum spatium centum chiliometrorum pedibus vel ducentorum chiliometrorum birota perfeceris. Inter peregrinatores Germani post Hispanos et Italos frequentia tertium locum obtinebant.

Statua Romana reperta

Victoria aenea inaurata, quae ubi esset a Secundo Bello Mundano finito incertum erat, Petropoli in Museo Eremitage inventa est. Illa Victoria Calvatonensis quae dicitur post bellum praeda in Unionem Sovieticam deducta erat. Ex inscriptione cognosci potest hanc statuam alatam M. Aurelio et L. Vero imperatoribus dedicatam esse, qui ab anno centesimo sexagesimo primo ad annum centesimum undeseptuagesimum rexerunt.

Certamen chartarium in Stadio Visurgis

Bremae in Stadio Visurgis magna certamina pedilusoria fieri solent. Maximum autem certamen quotannis in aedibus Stadii Visurgis fit, cum ibi lusores chartarii de campionatu Bremensi ludi Bridge - id est Pons - nominati certant. Ante diem VI Id. Ian. huius anni ducenti quinquaginta quattuor lusores certamini interfuerunt. Id enim licet non solum optimis lusoribus civitatis, sed etiam omnibus Bremensibus, quibus hic ludus cordi est. Victores e certamine exierunt natu minimi omnium lusorum: Alexander Studt viginti tres annos natus, qui quondam in schola hunc ludum didicerat et ubique Germaniae certaminibus interesse solet, et Paul Orth undetriginta annos natus, qui iam quinque annis ante campionatum mundanum studentium adeptus erat.

Notabilia: Artificia fragilia

Saraviponti in museo usque in mensem Martium ineuntem exhibentur artificia vitrea multarum aetatum. Praeter vitrea temporum imperii Romani nuper in regione Saraviensi effossa spectari possunt et quaedam medii aevi et temporum nostrorum, quorum aliquot summa arte in fabrica vitraria vici cuiusdam montis Vosegi sunt confecta.
Plura invenies in interrete sub.

Stiftung Saarländischer Kulturbesitz

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2017 [6:13 Minuten]

Rubriken