Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Februarii 2017

Lateinischer Monatsrückblick

28. Februar 2017

Trump difficultatibus afflictus

Michael Flynn, consiliarius a securitate Donald Trump praesidentis Civitatum Unitarum Americae, quattuor septimanis post, quam collegium moderatorum civitatis officium inierat, munere se abdicavit. Ille enim, antequam magistratum susceperat, cum legato Russiae de sanctionibus tollendis egerat, si Trump ex electionibus victor exiret. Illo tempore id ei non licuit, quod leges civitatis obsunt.

Steinmeier caput rei publicae novum

Steinmeier im Interview. [Quelle: Radio Bremen, Bernd Klose]
Frank-Walter Steinmeier [Quelle: Radio Bremen, Bernd Klose]

Legati Congregationis Foederalis Frank-Walter Steinmeier creaverunt praesidentem rei publicae semel tantum sententias ferentes. Ille minister rerum externarum pristinus succedit Joachim Gauck praesidens Germaniae duodecimus. Steinmeier, qui partes Democratarum Socialium secutus est, munus suscipiet die duodevicesimo mensis Martii.

Magister civium praemio pacis ornatus

Domenico Lucano, qui Riaci oppidulo Italico piscatorum magister civium praeest, praemio pacis Dresdae urbis honoratus est. Cui, quod multos profugos recipiendos curavit atque iis affuit, attributum est praemium. Antea numerus Riacensium patria relicta fuerat dimidio minor.

Latebrae voluminum in valle Qumran detectae

Archaeologi Israeliani non procul a Mari Mortuo prope vicum antiquum Qumran specum iam spoliatum detexerunt, ubi volumina condita erant. In talibus specibus scripturae sacrae abditae erant, cum Hierosolymorum templum secundum anno septuagesimo post Christum natum a Romanis deletum erat. Voluminibus ibi inventis textus Iudaei ante duo milia annorum conscripti continentur, in iis partes Veteris Testamenti.

Qua altitudine sit Everest Mons

Everest mons altitudine octo milium octingentorum quadraginta octo metrorum ceteros orbis terrarum montes superat. Eius autem mensura denuo agetur, quod geologi Indi opinantur eum post motum terrae illlum perniciosissimum, qui ante duo annos accidit, paucis centimetris diminutum esse. Altitudo, quae monti adhuc adsignatur, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto constituta erat, uno anno post, quam primus homo summum montem ascenderat.

Estne reperta Atlantis insula?

Multa iam saecula homines Atlantidem insulam fabularem quaerebant, de cuius interitu Plato philosophus in Kritia et Timaio dialogis scripserat. Martin Pepper geologus Americanus indicia atque vestigia repperit, e quibus conclusit Atlantidem in ea parte maris Aegaei interisse, qua nunc insula Thera  sita est. Quod in emissione Stationis Televisificae Secundae satis plane demonstravit. Tamen sunt, qui dicant illam Platonis Atlantidem nihil esse nisi fabulam fictam.

Olympia nolunt

Secundum iam incolae Grisoniae pagi Helvetiae declaraverunt se nolle Olympia fieri apud se. Populi scito longe maior pars eorum recusavit, ne peterent Olympia hiberna anni bis millesimi vicesimi sexti. Postquam et Monacenses et Stockholmienses et Osloenses Olympia abnuerunt, omnino civium urbium Europae occidentalis non iam haec interesse videntur.

Ictus memoria dignus

Quinquagies millesimum a Liga Foederali Pediludii condita follis portae adversariae illata est. Quod contigit Karim Bellarabi pedilusori societatis pedifollicae Bayer Leverkusen in certamine contra manum Augustae Vindelicorum facto. Qui pedilusor adolevit in urbe Brema, ubi manui pedifollicae adolescentium Werder Bremen infuit. Anno bis millesimo quarto decimo societati Bayer Leverkusen adiunctus etiam in manum pedifollicam Germaniae vocatus est.              

Kurt Hille mortuus

Ein Mann in römischer Kleidung [Quelle: Frank Schirmer]
Kurt Hille [Quelle: Frank Schirmer]

Mense Februario exeunte improviso Kurt Hille, qui multis studio Latinitatis vivae erat notus, anno septuagesimo quarto vitae mortuus est. Ille per decennia in schola quadam Bremae septentrionalis pueris puellisque amorem linguae Latinae inserere studebat; saepe cum discipulis Romam iter faciebat. Per plus quindecim annos inter Septimanas Latinas Amoeneburgenses, ad quas quotannis undique homines confluunt, ut Latine colloquantur, praeerat coetibus tironibus instituendis. Cum in museis exhibitiones erant artificiorum in regione Vesuviana inventorum, visitatores Latine instruebat togatus, et id quidem non solum Bremae, sed etiam Monaci et Noviomagi Batavorum. Nuntiis Latinis radiophoniae Bremensis componendis interfuit ab initio. Non solum nobis deerit Kurt Hille.

Notabilia:
Forum Romanum per saecula mutatum

Inter loca Romanis maximi momenti diu fuit Forum Romanum. Quod in museo Winckelmann oppidi Stendal usque ad mensem Aprilem ineuntem cognosci potest, ubi exhibitione ante oculos ponitur, qualis fuerit aspectus illius loci clari. Praebentur formae fori delineata, specimina configurata, picturae diversorum temporum et documenta diversarum excavationum.

Plura invenies sub:
Forum Romanum

Nuntios recitat: Dr. Heinrich Fliedner

Nuntii Latini mensis Februarii [7:30 Minuten]

Rubriken