Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Martii 2016

Lateinischer Monatsrückblick

31. März 2016

Impetus terroristici in capite Europae facti

Duobus impetibus terroristicis in urbe Bruxellis commissis triginta duo homines trucidati, ad trecenti vulnerati sunt. Se id fecisse gloriatus est globus terroristicus, qui se Civitatem Islamicam vocat. A moderatoribus Belgiae luctus publicus trium dierum indictus est.

De profugis convenit

Menschen haben Blumen am Börsenplatz in Brüssel abgelegt. [Quelle: Imago, Reichwein]

Bruxellis moderatores civitatum Unionis Europaeae et Turciae unanimi pacti sunt de difficultatibus medendis, quae efficiuntur a profugis. Quo pacto volunt inhibere eos, qui magna frequentia e Syria aliisque civitatibus affluunt, ne per mare Aegaeum Europam petant. Contra Turci accipient pecunias adiutorias et concessiones in agendo de Turcia Unioni Europaeae adiungenda.

Rerum novarum fautores confirmati

In Irania Hassan Rouhani praesidens et ii, qui item rebus novandis student, ex electionibus parlamentariis longe superiores exierunt. Simul auctoritas conservativorum minuta est. Etiam in eligendo consilio peritorum, quibus successor Ayatollah Ali Chamenei capitis sacerdotum deligendus erit, si is mortem obierit, rerum novarum fautores confirmati sunt. 

Milites Russi revocati

Vladimir Putin Russiae praesidens improviso partem copiarum e Syria reverti iussit. Hoc fieri, quod proposita expeditionis propemodum perfecta essent. Ante aliquot menses Russi bello Syriae civili copiis se interposuerant, ut Bashar al-Assad socium adiuvarent.

In parlamento Europaeo tumultus

Martin Schulz [Quelle: Imago, Zuma Press]
Martin Schulz [Quelle: Imago, Zuma Press]

Martin Schulz praesidens parlamenti Europae legatum Graecum, cum verba contumeliosa dixisset, curia exire iussit. Eleftherios Synadinos, qui factioni extremae dextrae nomine Aurora Aurea inest, in oratione populum Turcum laeserat. Cum is exiret nonnullis reclamantibus, multi Democratae Sociali Germano plauserunt.

Recordatio calamitatis atomicae maximae

Et terrae motus et unda permagna ante quinque annos electrificinam atomicam in urbe Fukushima sitam deleverant. Totae regiones una cum urbibus submersae erant, duodeviginti milia hominum vitam amiserant. Die anniversario in Iaponia totoque orbe terrarum homines huius calamitatis recordati sunt per unum minutum temporis silentium obtinentes.

Magistra orbis terrarum optima

Die palästinensische Lehrerin Hanan al-Hrub. [Quelle: DPA , Maher Abukhater]
ie palästinensische Lehrerin Hanan al-Hrub. [Quelle: DPA , Maher Abukhater]

Hanan al-Hrub Palaestinensis ex oppido Bethlehem orta magistra orbis terrarum optima electa est. Quae in campo profugorum adolevit et hodie in oppido Ramallah pueros educat, quorum animi vulnerati sunt impetibus bellicis in Proxima Oriente factis. Illa magistra, ut alia praetereantur, negavit pueros per vim ad discendum adigi posse.

Apes parlamentariae

Parlamentum Germaniae afficietur cultu quinquaginta milium apium subgeneris Apis mellifera carnica vocati. Quam rem signo esse contra perniciem insectorum spes est. Bärbel Höhn Viridi et Martin Burkert Democratae Sociali, qui hanc rem instituerunt, in animo est mel parlamentarium generare. Commemoraverunt Aristotelem, qui iam noverat apes esse animalia, quae velut homines in civitates congregarentur.

 Tenilustrix medicaminibus illicitis incitata

Maria Scharapova, quae est inter tenilustrices orbis terrarum optimas, convicta est medicaminibus illicitis se excitavisse. Dum enim certaminibus Australianis interest, talia medicamina sumpserat. Qua in re se deliquisse coram confessa est.

Notabilia:

Forum Romanum digitali ratione figuratum

Forum Romanum media in Urbe situm per multa saecula quasi umbilicus imperii erat et multis et magnificis aedificiis ornatum erat. Quod nunc Berolini in instituto Winckelmann universitatis studiorum conspici potest. Ibi enim expositio ad mensem Maium medium patet, ubi conspectus fori per singula tempora imperii Romani digitali ratione in ternis dimensionibus figuratus exhibetur et singula aedificia visi possunt.

Plura invenies in interrete sub:

Das Forum Romanum in 3D

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick März 2016

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Martii 2016 [5:54 Minuten]

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Rubriken