Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iunii 2016

Lateinischer Monatsrückblick

30. Juni 2016

Britannia Unionem Europaeam relinquet

Plebis scito Britannorum paulo maior pars decrevit, ut sua civitas Unionem Europaeam relinqueret. Quo decreto David Cameron Britanniae minister primarius, qui in illa Unione permanere maluerat, pronuntiavit se autumno munus depositurum. De exitus condicionibus agi mox incipietur, quod super duos annos perduci veri simile est.

Die europäische und die englische Flagge [Quelle: Imago, Eastnews]

Merkel mulier potentissima iudicata

Angela Merkel Germaniae cancellaria sine intermissione sextum electa est mulier maximae potentiae in orbe terrarum. Hanc enim difficultates Unionis Europaeae expedivisse atque curavisse, ut milio profugorum tectis reciperentur. Secundum locum obtinuit Hillary Clinton, quam multi existimant mense Novembri primam mulierem praesidentem Unitarum Civitatum Americae electum iri.

Peregrinatio sine Iranianis

Milia muslimorum Iranianorum hoc anno Mekka in fanum muslimis sacrum peregrinari non poterunt. Causa eius rei sunt inimicitiae inter Iraniam et Arabiam Saudianam auctae. Sunniti Arabiae Saudianae shiitos Iraniae huic festo interesse vetant. Cui peregrinationi in sanctissimum locum fidei Islamicae in fano Mekka situm interesse cunctis muslimis officium debitum est.  

Milites Germani in Balticum profecturi

Iussu consociationis NATO quattuor milia militum copiis in Polonia atque civitatibus Balticis collocatis addentur. Propterea et Germanorum copiae eo mittentur. Civitates enim consociatae ad orientem sitae Russos finitimos metuunt, qui duobus fere annis ante sibi adiunxerint Crimeam paeninsulam.

Victum sine condicione praestari pernegatum

Multo maior pars civium Helvetiae plebis scito negavit victum omnibus incolis sine ulla condicione praestandum esse. Propositum erat, ut ab aerario publico unicuique homini adulto per mensem plus duobus milibus Euronum solverentur. Moderatores civitatis autem et collegia opificum pronuntiaverant ad haec perficienda non esse satis pecuniae.

Mutationes domiciliorum in orientem auctae

Primum post Germaniam unitam plures homines a parte occidentali Germaniae in partem orientalem migraverunt quam in directionem contrariam. Quo facto civitatibus novis iactura incolarum ad finem venit. Imprimis regiones circum Berolinum sitae et urbes magnae ut Lipsia et Dresda incolas Germaniae occidentalis alliciunt.

Muhammad Ali ubique terrarum lugetur

Muhammed Ali (1991) [Quelle: Imago, Unimedia Pictures]

Aetate septuaginta quattuor annorum Muhammad Ali ille campio pugilum mundanus pristinus mortuus est. Ali, qui idem Olympia vicerat, a Consilio Olympico Internationali optimus athletarum saeculi creatus erat. Barack Obama Civitatum Unitarum Americae praesidens de hoc campione recordatus scripsit:  "Omnium maximus. Punctum".

Londinii memoratu digna reperta

In rivo Walbrock, qui Londinii in Tamesim flumen influit, plus quadringentae tabulae ceratae detectae sunt. Non longe ab illo loco aliquot annis ante Mithrae templum effossum est. In illis tabulis primum nomen Londinium inventum est, quod Romani anno quadragesimo tertio post Christum natum oppido expugnato dederant.

Notabilia: Piratae temporum antiquorum – pestis marium

Inde a tribus milibus annorum circum mare internum urbes magnificae condebantur et imperia potentia cultu atque humanitate florebant. Commercium victualium et rerum pretiosarum vigebat, ex quo nauarchi et mercatores fructum capiebant. Eodem tempore piratae maria infestabant et ex suis latebris exempli gratia in Creta vel Cilicia sitis naves mercatorias opprimebant. De his rebus usque in mensem Octobrem ineuntem docet expositio in horto archaeologico Kalkriese vocato.

Plura invenies in interrete sub:

Gefahr auf See Piraten in der Antike

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Juni 2016

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis lunii 2016 [5:44 Minuten]

Nuntios recitat: Kurt Hille

Proximi nuntii Kalendis Septembribus divulgabuntur. Exoptamus, ut amicis linguae Latinae tempus aestivum sit optimum.

Rubriken