Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensium Iulii et Augusti 2016

Lateinischer Monatsrückblick

31. August 2016

Olympia finita

Pompa sollemni et ignibus artificiosis in urbe Rio de Janeiro Olympia finita sunt et vexillum Olympicum in urbem Tokium missum est. Quo in capite Iaponiae Olympia aestiva anni bis millesimi vicesimi habebuntur.

Exitus retardatus

Theresa May [Quelle: DPA, EPA/Andy Rain]
Theresa May [Quelle: DPA, EPA/Andy Rain]

Theresa May Britanniae ministrorum praesidens nuper electa pronuntiavit se nolle ante finem proximi anni id petere, ut Britannia Unionem Europaeam relinqueret. Britannorum paulo maior pars populi scito mense Iunio habito decreverat se velle Unionem Europaeam relinquere. Interim Michel Barnier legatus est, qui pro Unione Europaea cum Britannis ageret, quomodo exitus ille fieret.

Cave Trump!

Quinquaginta Republicani auctoritate graves monuerunt cavendum esse, ne Donald Trump crearetur praesidens Civitatum Unitarum Americae. Hunc suae ipsorum factionis candidatum et bonis moribus et prudentia et modestia carere. In electionibus praesidentialibus, quae mense Novembri habebuntur, Hillary Clinton pro factione Democratarum de hoc munere contendet.

Erdogan et Putin in gratiam redeunt

Wladimir Putin und Recep Tayyip Erdogan  [Quelle: DPA, Tass/Mikhail Metzel]
Wladimir Putin und Recep Tayyip Erdogan [Quelle: DPA, Tass/Mikhail Metzel]

Post decem menses moderatores Russiae atque Turciae discordias composuerunt. Quarum nationum praesidentes Vladimir Putin et Recep Tayyip Erdogan foedere amicitiae coniuncti esse volunt. Seditione militari in Turcia oppressa Erdogan Petropolim profectus erat reconciliandi causa.

Nummi aurei detecti

In ea regione, ubi clades illa Variana accidisse putatur, archaeologi thesaurum octo nummorum aureorum detexerunt. Qui nummi capite imperatoris Augusti ornati eodem fere tempore, quo Christus natus est, in moneta Lugdunensi cusi sunt. Legionarius quidam de salute decertans ibi stipendium unius fere anni aut fodisse aut amisisse existimatur.

Sinenses societatem pedifollicam emunt

Veniit illa societas pedifollica Italiana Milan, quam Silvio Berlusconi ministrorum Italiae praeses pristinus possederat. Cuius societatis emptores sunt Sinenses. Berlusconi post triginta annos se a rebus pedifollicis recepit. Mediolanenses campionatum Italiae ultimum anno bis millesimo undecimo adepti erant.

Uli Hoeneß redit

Uli Hoeneß [Quelle: Radio Bremen]
Uli Hoeneß

Uli Hoeneß in conventu eorum, qui societati pedifollicae Bayern München insunt, rursus praesidens creatum iri pro certo habetur. Qui conventus habebitur mense Novembri. Anno bis millesimo decimo quarto Hoeneß ab omnibus muneribus recesserat, quibus in illa societate pedifollica maxima Germaniae functus erat. Hoeneß publicae pecuniae ad custodiam complurium annorum condemnatus erat. Quam poenam interim solvit.

Per orbem terrarum calores maximi

Anno bis millesimo quinto decimo calidior fuit nullus, postquam anno millesimo octingentesimo octogesimo temperaturae coeptae sunt enotari. Calor marium crevit ad statum, qui numquam antea observatus est. Inter causas climatis calidioris esse maximam emissiones gasorum calefactoriorum non inhibitas homines docti putant.

Notabilia: Qualis hominum vita fuerit ad limitem imperii Romani

Novaesii in museo ante oculos ponitur, quemadmodum tempore imperii Romani ibi victum sit. Monstratur limitem non interclusisse commeatum hinc illinc, sed in ea regione homines ultro et citro fines convenisse et alteri ab alteris didicisse. Sed qui velit hanc expositionem visitare, mox eo proficiscatur. Nam finem habebit die vicesimo quinto mensis Septembris.

Plura invenies in interrete sub:

Der Limes in Novaesium

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Juli und August 2016

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensium lulii et Augusti [5:35 Minuten]

Nuntios recitat: Kurt Hille

Rubriken