Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Februarii 2016

Lateinischer Monatsrückblick

29. Februar 2016

De regionibus incolis tutandis deliberatur


Bruxellis summi moderatores civitatum Unionis Europaeae partes in Syria bellum gerentes monuerunt, ne bombae pergerentur hominibus inermibus immitti et ut regiones incolis tutandis instituerentur. Qua re volunt numerum profugorum Europam petentium diminui. Numerus migrantium, qui per insulas Graecas in mari interno orientali sitas profugiunt, nuperrime crevit in plus quam quinque milia per diem.

Administratio Ucrainae labefactata

Petro Poroschenko [Quelle: DPA]
Petro Poroschenko [Quelle: DPA]

Petro Poroschenko praesidens Ucrainae ab Arsenij Jazenjuk ministro primario postulavit, ut munere se abdicaret. Postquam una factio coalitionem Unioni Europaeae faventem reliquit, moderatores rei publicae non iam maiore parlamentariorum numero niti possunt. Quo facto res Ucrainae in summo discrimine sunt.

Status extraordinarius prorogatus


Parlamentum Francogalliae decrevit, ut status extraordinarius Parisiis valeret usque in mensem Maium exeuntem. Quo decreto, si suspicio est insidiarum terroristicarum, sunt penes custodes securitati servandae potestates extraordinariae, inter alia, ut perscrutentur domicilia non a iudice iussi. Status extraordinarius constitutus erat post caedes terroristicas Parisiis mense Novembri commissas, cum extremistarum insidiis centum triginta homines vitam amiserant.

Quattuor urbes de Olympiis certant

Die constituta urbes Roma, Parisii, Aquincum, Angelopolis arbitris proposuerunt suum quaeque  libellum, quo Olympia anni bis millesimi vicesimi quarti peterentur. Quarum quae ludos habitura sit, mense Septembri proximi anni decernetur. Hamburgum urbs civibus nolentibus a petitione decesserat.

Pro Pantheo visendo solvendum erit

Qui Pantheum templum atque ecclesiam visere vult, posthac tesseram emere debebit. Id Dario Franceschini Italiae minister cultus eruditionisque pronuntiavit. Pantheum in Campo Martio situm primum anno vicesimo septimo ante Chr. natum M. Vipsanius Agrippa Augusti principis gener fecit; quod et super pronaum legi potest.

Niagara deiectu prohibitus

Menschen an einem Aussichtspunkt an den Niagarafällen. [Quelle: Imago, Schöning]


Aquae Niagarae cadentes, quae sitae sunt inter Unitas Civitates Americae et Canadam, omnium per orbem terrarum notissimae sunt: quinquaginta septem metra aquae fluminis per duas rupes ingentes deiciuntur. Per aliquot menses desiccabuntur, ut opera refectionis fieri possint; quod antea iam factum erat anno millesimo nongentesimo undeseptuagesimo.

Germana triumphat in urbe Melbourne  

 Angelique Kerber e campionatu Australico teniludii victrix exiit. Quae in urbe Brema nata Serena Williams optimam tenilustricum orbis terrarum in certamine finali superavit. Ex uno de quattuor maximorum certaminum ultima Germanarum victrix exierat Steffi Graf anno undebismillesimo. 

Angelique Kerber [Quelle: Imago, Eibner]
Angelique Kerber [Quelle: Imago, Eibner]

Germani campiones Europaei        

Germaniae lusores manufollii campionatum Europaeum adepti sunt. In certamine finali, quod in urbe Cracovia factum est, manum Hispanorum, qui bis iam campionatum mundanum adepti erant, vicerunt. Joachim Gauck praesidens Germaniae et lusoribus et Dagur Sigurdsson exercitatori gratulatus est de victoria inopinata.

Notabilia:


I: Imperatrix Colonia orta


Antiquis temporibus Oppidum Ubiorum in flumine Rheno situm nomen accepit Colonia Claudia Ara Agrippinensium, quod ibi Agrippina filia Germanici imperatoris nata erat; quae Neronem peperit et Claudio imperatori nupsit. Illa de femina potentiae cupida, quae maritum veneno e medio sustulit, ut filio imperium traderet, et quae ipsa iussu filii necata est, nunc Coloniae est expositio usque in mensem Martium exeuntem, quod nunc sunt duo milia annorum ab ea nata. Exhibentur inter alia statuae illius nummique, in quibus incusa est, praeterea statuae aliarum mulierum, quae in similitudinem imperatricis expressae sunt.

Plura invenies in interrete sub:

Agrippina – Kaiserin aus Köln

II: Aeneis imaginibus expressa


Inter opera Latine conscripta eminet Vergilii Aeneis, quae per multa saecula omnibus hominibus doctis erat notissima et qua, quod Vergilius sapientissimus fuisse existimabatur, ad sortiendum adhibebatur, si de aliqua re difficili decernendum erat. Tempore artium renascentium et baroci ab artificibus hoc carmen heroicum plurimis picturis describebatur vel multis locis editiones operis impressae sunt imaginibus ornatae. Exempla huius rei praestantissima Oldenburgi in museo exhibentur usque in mensem Aprilem medium.

Plura invenies in interrete sub:

Mythos Aeneis: Vergil-Illustrationen aus der Sammlung Ulrich Wilke

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Februar 2016

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Februarii [5:39 Minuten]

Nuntios recitat: Dr. Heinrich Fliedner

Rubriken