Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Aprilis 2016

Lateinischer Monatsrückblick

30. April 2016

Hans Koschnick lugetur

Hans Koschnick [Quelle: Radio Bremen]

Paucis septimanis post diem natalem octogesimum septimum Hans Koschnick Bremae in patria mortuus est, cui per duodeviginti annos magister civium praeerat. Quem democratam Socialem eundemque senatorem Bremae et legatum parlamenti Germaniae Joachim Gauck praesidens laudavit, quod fuisset homo, qui toto animo et studio pro democratia contendisset. Koschnick administrator ab Unione Europaea missus post bellum civile in Iugoslavia finitum optime meruit de urbe Mostar reaedificanda.

Libya adiuvabitur

Moderatores Unionis Europaeae decreverunt, ut moderatoribus Libyae ad tempus constitutis plus auxilii ferretur pecuniis dandis et militibus mittendis. Qua re prohibere volunt, ne plures profugi ex illa civitate bello civili quassata Europae affluant. Numerus enim eorum, qui ex Africa septentrionali in Europam profugerunt, nuper non mediocriter creverat.

Rursus plus pecuniae pro armis

Anno praeterito spatio quattuor annorum intermisso ab omnibus civitatibus plus in res militares impensum est. Quibus impensis Civitates Unitae Americae alias civitates longe antecedunt, inter quas Sinae, Arabia Saudiana, Russia sunt proximae. Hac in re Germani locum nonum obtinent.

Praesidia validiora

Romae timetur, ne a terroristis Islamistis impetus in aedificia celebria urbis fiant. Qua de causa a moderatoribus Italiae talia aedificia et loca, in his Pantheum, Colosseum, Forum Romanum, cathedralis Sancti Petri, praesidiis multo validioribus munita sunt. Pompeii quoque et musea urbium Neapolis et Mediolani a custodibus armatis custodiuntur.    

Flamma Olympica flagrat

In fano Herae prope stadium antiquum Olympiae sito fax Olympica incensa est. Sacerdos facem ardentem Lefteris Petrounuas Graeco primo cursori tradidit, qui in certamine  gymnico circulorum campionatum mundanum adeptus erat. Per tres menses flamma in urbem Rio de Janeiro transportabitur, ubi Olympia aestiva Nonis Augustis incipient.

Curiae vetustae tectum novum

Das Bremer Rathaus. [Quelle: Radio Bremen, Daniel Hoffmann]
Der Zahn der Zeit hat an den Kupferplatten auf dem Dach des Alten Rathauses genagt. Sie haben gut 90 Jahre nach der letzten Sanierung 1925 gehalten – jetzt müssen sie komplett erneuert werden. [Quelle: Radio Bremen, Daniel Hoffmann]

Curia Bremensis instruetur novo tecto cupreo. Hoc insigne urbis Hanseaticae, quod notum est toto in orbe terrarum, anno millesimo quadringentesimo quinto exstructum erat. Quod aedificium, in quo et moderatores civitatis Bremensis sedem habent, ante decem annos ab UNESCO consociatione internationali inter hereditates mundi acceptum erat. At decennia praeterierint, antequam tectum denuo ornatum erit specie aeruginis solita.

Iter ab Hannibale factum

Milibus et peditum et equitum atque aliquot elephantis instructus Hannibal ille imperator Punicus anno ducentesimo duodevicesimo ante Christum natum Romam profectus est. Aliter atque adhuc existimatum erat, exercitus Carthaginiensis in montibus, qui ab oppido Gratianopolis ad regionem inter solis ortum et meridiem sitam vergunt, Alpes superavisse dicitur. Quod archaeologi Canadenses rettulerunt, qui ad fauces nomine Col de la Traversette indicia gravia se effodisse dixerunt.

Inscriptio imperialis inventa

Aquis Grani in structuris renovandis fragmentum lapidis inventum est, in quo est inscriptio, quae ad Traianum Caesarem pertinet. Qua ex inscriptione apparet Traianum in hac urbe imperiali exstruxisse aedificia, quae nunc deleta sunt. Neque vero ex illo fragmento cognoscitur, num Traianus, qui imperavit ab anno duodecentesimo usque ad annum centesimum decimum septimum post Christum natum, fuerit ipse Aquis Grani.

Notabilia: Etrusci ante oculos positi

Etruscorum populus diu in parte Italiae septentrionali viguit, quorum multae institutiones et consuetudines a Romanis sunt susceptae. At postea Romani urbes eorum sub imperium suum coegerunt. Quo facto populus ille quidem evanuit; at supersunt sepulchra elegantissime exornata, artificia splendida figlina vel ex aere facta et inscriptiones, quae nisi partim non intelleguntur. De his rebus Monaci docet expositio magnifica, quae patebit usque in mensem Ianuarium.

Plura invenies in interrete sub

Antikensammlung und Glyptotek

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick April 2016

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Aprilis [5:10 Minuten]

Nuntios recitat: Hannelore Zöllner

Rubriken