Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Novembris 2018

Lateinischer Monatsrückblick

28. November 2018

Secretaria civitatis Parisiensis parentibus plagillarum infligendarum usu interdicere vult +++ Hymnus pediludii Latine cantatus +++ Sieling pro custodia factionis, quae Optio Altera pro Germania condita est, per totam Germaniae rem publicam foederatam +++ Soli pediludio coniuncti: Persa et Iudaeus collegae fient +++ Thesaurus Romanorum inventus

UEFA Nations League-logo [Quelle: Imago, Belga]

Nuntii Latini mensis Novembris 2018 [8:38 Minuten]

Secretaria civitatis Parisiensis parentibus plagillarum infligendarum usu interdicere vult

Secretaria civitatis Gallica, Marlène Schiappa, cui aequationis negotia mandata sunt, parentes plagillas sive in nates sive in genam liberorum infligere vetare vult. Vehementissime poposcit legem ineundam esse, qua Gallia nonnullis annis post praedicta Europaea sequens edicto vetat, ne liberi castigatione educentur. "Non sunt alapae parvae, dixit stationi France Info. Summorum magistratuum collegium vero de hoc postulato nondum  sententiam tulisse. "Sed anno MMXVIII non accipio, cur sive plaga in nates data sive alia vis ad educationem adhibita defendenda sint", secretaria verbis acerrimis dixit. Concilium Europaeum anno MMXV monuerat, ne Gallia chartae sociali Europaeae obsequatur, qua a civitatibus sodalibus postulatur, ut lege vetent, ne liberis vis afferatur.

Hymnus pediludii Latine cantatus

Illi Nationum Foederationi ipsi hoc anno primum gestae hymnus adiectus est more illorum duorum certaminum inter lusoria sodalicia factorum, scilicet Foederationis Praeclarissimorum et Europae Foederationis. Quod Unio pediludii Europaea (Uefa) vulgavit. Qui hymnus „vim dynamicam Nationum Foederationis" velut in modum speculi reddere dicitur; sonabit, cum ludentes specu relicto in campum pedeludiarium current, finietur, ubi primum nationum carmina cantabuntur.

Qui hymnus a Giorgio Tuinfort et Franck van der Heijden inventus scriptusque a choro Batavo et ab orchestra sodalitatis philharmonicae radiophonicae urbis Bataviae Hilversi in magnetophonio incisus est. "Carmen facere voluimus, quo sodalitas emotionesque, quae talis magni certaminis sunt, exprimi possint”, Tuinfort dixit. Carmen vero lingua Latina scriptum est.

Soli pediludio coniuncti: Persa et Iudaeus collegae fient

Primum Persa et Iudaeus, uterque ludor nationis sui, in eadem societate pediludii una ludebunt. Ehsan Haj Safi et Bibras Natcho in societate  Graeca, Olympiakos Piraeus, primi foederis Graeci ludebunt. Natcho, triginta annorum, a societate mediae aciei Moscoviae gratis venit, Haj Safi, duodetriginta annorum, a Panionios Athenarum. In Irania haec mutatio, ut quidam putant, animos excitabit.

Iam per quadraginta annos Irania et Israel inimicissimi sunt, iam saepe bella fere gesserunt. Praeterea ob eam inimicitiam, ubi res novae a musulmanis factae sunt, athletis Iraniis cum athletis vel societatibus  Israeliis proeliari non licet. Quod acriter interdictum est; lege sublata nefas putatur.

Duobus athletis nationum inimicarum in una societate ludentibus novitas foederi Iraniae pediludii atque ministerio artis athleticae est. Pedifolle in portam ingesto alacritatem utriusque athletae imperatoribus Iraniae dedecori atque infamiae esse. Pediludii expertes non negant Haj Safis iussu Teherani pactum suum cum societate Piraeo factum renuntiaturum esse.

Sieling pro custodia factionis, quae Optio Altera pro Germania condita est, per totam Germaniae rem publicam foederatam

Praefectus Urbis Bremensis Carsten Sieling (factionis Socialis Democraticae) factionem Optionis Alterius  per totam rem publicam Germaniae iure observandam esse suasit. Qui Democrata Socialis  se hoc comprobaturum esse actis diurnis Mundo dixit. "Censeo" inquit "id, quod de iuventute huius factionis iam notum est, etiam ad  totam Optionem Alteram pertinere."  Die lunae primo mensis Septembris rerum interiorum minister Saxoniae Inferioris  Boris Pistorius et rerum interiorum senator Bremensis Ulrich Mäurer (uterque factionis Socialis Democraticae) vulgaverunt magistratus rem publicam defendentes in utraque civitate foederata iuventutem Optionis Alterius custodituros esse. Sieling actis diurnis dixit: "Quidam magistratus istius factionis Bremensis exemplo gratia tumultibus in urbe Chemnitz factis interfuerunt et more gregis maleficorum egerunt. Itaque comprobarem, ut factio Optionis Alterius custodiretur, sed id est agendum per totam rem publicam."

Thesaurus Romanorum inventus

Italia in Septentrionali mense Augusto theatrum vetus structores rescindebant, cum  thesaurum trecentorum nummorum aureorum invenerunt. Ministerium Culturae nummos omnino non laesos  in amphora lapidea sub theatrum in Como oppido inventos esse nuntiavit.

Theatrum anno MDCCCLXX (millesimo octingentesimo septuagesimo) constructum prope aream fori oppidi antiqui Romanorum, cuius nomen erat Novum Comum, situm est. Ad novos domicilios aedificandos theatrum rescindi iussum erat. "Area magnum thesaurum archeologicae nostrae est", Minister Culturae, Alberto Bonisoli, in faciei libro scripsit. Experta Maria Grazia Facchinetti eos nummos multos non homini privato, sed banco fuisse putat. Nummos faciebus nonnullorum imperatorum affectos ante annum CDVXXIV (quadragesimum septuagesimum quartum)  factos esse constat. De illis temporibus hoc thesauro insolito maximi pretii certiores facti sumus.Tum enim multis bellis gestis imperium Romanorum periit.

Deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick November 2018

Autorin: Berit Wenderhold, gesprochen von Nicole Ritterbusch

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Dezember 2018, 00:00 Uhr

Rubriken