Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2019

Lateinischer Monatsrückblick und Kindernachricht Nuntii Liberorum

1. Februar 2019

"New York Times" tria destinata ad proficiscendum in Germania sita commendat +++ Specillum Sinense ad locum in lunae parte aversa situm adpellitur +++ Numerus munerum organorum 2018 crevit +++ Pessimae quaestiones opinionum Macroni +++ Eruptio in nocturna caeli specie facta

Verschiedene Ausgaben der Zeitung "New York Times" liegen auf einem Tisch. [Quelle: DPA, Ole Spata]

"New York Times" tria destinata ad proficiscendum in Germania sita commendat

"New York Times" Monacum, Dessaviam, insulas Maris Germanici ut tria destinata e numero LII anno Domini MMXIX commendavit. Index, qui omnibus annis edicitur, in numero notissimarum commendationum proficiscentibus habetur. Dicunt Monacum ut destinatum culturale coniectu theatrorum, museorum, operae Bavariae eminere. “New York Times” Dessaviam diei natalis centesimi scholae architecturae designationisque “Bauhaus” causa commendat. Insulae Maris Germanici, quae litoribus Daniae, Germaniae, Bataviae sitae sunt, in indice laudantur, quia efficacem naturae protegendae peregrinationem permittunt.

Specillum Sinense ad locum in lunae parte aversa situm adpellitur

A sideralis navigationis legatione Sinensi in ea lunae parte, quae est a terra aversa, prima prospectus impressio photographica missa est. Qua et lunae loca cineracea et vestigia illius vehiculi nominatim Yutu-2, quod hac in regione circumvehatur, spectari possunt. Ex verbis sideralis navigationis magistratus Sinensis notum est illam legationem nunc novam investigationis scientiaeque naturalis viam ingredi. Et specillum et vehiculum vagans mandata sunt, ut in lunae parte quasi obscura loca intacta explorent atque experimenta ad scientiam naturalem pertinentia agant. Modo et ratione metalla anquirantur et tubera solani aliaeque plantae colantur.

Numerus munerum organorum 2018 crevit

Nonnullos post annos regrediendi in Germania numerus hominum, qui munera organorum darent, primum denuo crevit. Anno proxime praeterito nongenti quinquaginta quinque auctores munerum animadversi sunt, ut institutum Germanicum transplantationi organorum curandae (DSO) in urbe Chattorum nomine Francofurti ad Moenum divulgavit. Ergo viginti fere centesimis plures homines fuerunt priore anno. Hoc anno novo, quod ad munera organorum pertineat, quamvis bonus sit progressus, multum faciendum esse Axel Rahmel princeps illius institutionis monuit. DSO sperare praesertim a regimine rei publicae foederalis Germaniae propositam adumbrationem legis ad correctionem munerum organorum pertinentis melioratum iri.

Pessimae quaestiones opinionum Macroni

Gallici gravi pertubatione flavorum tunicarum interiorum facta secundum quaestiones opinionum praesidenti suo Emmanuel Macron et rationi politicae minus minusque mandant. Solum tres et viginti partes ex centum e numero hominum rogatorum, num praesenti praesidenti adhuc mandent, fiduciam ei dant, ut indigationes publice opinionis Cevipof atque Opinionway ostenderunt. His rebus is, qui olim stella crinita rei publicae factus est, nunc tredecim partes ex centum pretii intra annum perdidit.

Eruptio in nocturna caeli specie facta

Eruptionem miram in nocturna caeli specie factam astronomi adhuc non iam intellegunt. A.d. XVI Kal Iul a.D. MMXVIII eruptio maxima in Herculis signo facta per telescopia in tabulas relata erat, cuius lux per tres dies fere decies clarior erat quam quaevis supernova paribus spatiis splendescere solet. Duo greges naturae rerum investigatorum nunc in eas sententias varias disputaverunt, ut dicerent illam rem notatam aut - stella moriente dirupta - supernovam fortissimam fuisse aut cavum nigrum immane, quod stellam iam exstinctam, id est nanum candidum, diripuisset. Haec eruptio facta est in galaxia aliena, quae distat a nostra fere CC decies centena milia annorum luce mensorum.

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2019 [6:11 Minuten]

Autorinnen: Imke Tschöpe, Aljoscha Riehn, Ernst Henze, Berit Wenderhold, gesprochen von Nicole Ritterbusch

Nuntii Liberorum:

Claudio Pizarro – vir omnium rerum optimus

Claudio Pizarro in numero nobilissimorum pedilusorum orbis terrarum est. Primum locum tenere perseverat. Nunc Europae pedilusor Foederationis paene princeps est. Quadrigentis et sexaginta [CDLX] pediludiis (Claudio Pizarro) centum nonaginta quattuor [CXCIV] folles in portam impulit. Hoc anno [anno duo milia et duodeviginti [MMXVIII]] Pizarro quartum ad SV Werder Bremen, qui dicuntur, rediit. Non solum societati Werder Bremen adscriptae, sed etiam aliis societatibus Pizarro mirus dicitur. Duo societates ei cordi sunt: SV Werder Bremen et Alianza Lima. Nuper (Pizarro) etiam praemium nomine "Bambi" accepit.

Claudio Pizarro – vir omnium rerum optimus [1:01 Minuten]

Deutsche Übersetzung: Lateinischer Monatsrückblick und Kindernachricht Januar 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Februar 2019, 00:00 Uhr

Rubriken