Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Februarii 2019

Lateinischer Monatsrückblick

1. März 2019

Irania ultra se armis ornare cupit +++ Septuaginta post annos Factioni Democratarum Socialium (SPD) Bremae iactura potestatis impendet +++ Ossa simiarum vetustissima in imo mari Germanico invenita +++ Moderator novus Villam Seligmann ultra patefacere vult +++ De vetere artifice

Der Iranische Präsident Hassan Rouhani. [Quelle: Imago, Itar-Tass]
Hassan Rouhani [Quelle: Imago, Itar-Tass]

Irania ultra se armis ornare cupit

Quadragesimo die anniversario Seditionis Islamicae praeses Iraniae, Hassan Ruhani, nationem suam ultra se armis ornaturam esse nuntiavit. Finem esse confirmationem legionum continuationemque disciplinae missilium Ruhani Teherani coram decem milia auditoribus dixit. Iraniam contra “coniurationem” Civitatibus Foederatis Americae (USA) adiuvantibus, quae contra Iraniam "daemoniaco modo" sentiant, se defendere debere. Celebrationes Seditioni Islamicae habitae, cum simultates civiles oeconomicaeque crescerent, acciderunt. Civitates Foederatae Americae foedus atomicum renuntiantes acres sanctiones, quae Iraniae noceant, statuerunt.

Septuaginta post annos Factioni Democratarum Socialium (SPD) Bremae iactura potestatis impendet

Quattuor mensibus ante suffragium parlamentarium Bremae secundum civium percontationem Factio Democratarum Socialium ultra assensionem amisit pauloque post Unionem Democratarum Christianorum (CDU) versatur. Illam secundum interrogationem dignam nunc tantum viginti quattuor centesimae ncolarum sequuntur, dum Unio Democratarum Christianorum viginti quinque centesimas habet. Tali modo si ante diem septimum Kalendas Iunias suffragium ferretur, Factio Democratarum Socialium primum inde a septuaginta annis potestatem politicam maximam in civitate Bremensi non iam possideret. Illa electio minimae civitatis foederalis Germaniae est prima e quattuor suffragiis civitatum foederalium hoc anno habendis, quae eodem tempore ac suffragium Europaeum fiet.

Ossa simiarum vetustissima in imo mari Germanico invenita

Macacorum fossilia, quae ha bent plus quam centum milia annorum, de imo mari Germanico subducta sunt. Ut Societas Senckenberg Rerum Naturae Quaerendae docuit, novissimum fossiliorum, scilicet quae pauca ex mandibula quadam supersunt, inter centum quindecim milia et centum viginti sex milia annorum habet. Imum mare Germanicum in numero locorum uberrimorum habetur, qua inveniri atque ante oculos haberi possit, qualis vita in Europa aevi glacialis fuisset. "Magna multitudine ossorum, quae inventa sunt e mammalibus terrestribus aevi glacialis, nobis demonstrari potest magnas partes maris Germanici saepius terrae continenti coniunctas esse” dixit Kahlke, qui Vimariae stationi palaeontologiae quaternarii vestigandae praeest. 

Moderator novus Villam Seligmann ultra patefacere vult

Eliah Sakakushev-von Bisma rck, moderator artificum novus Villae Seligmann, illam domum unicam musicae Iudaicae deditam ultra patefacere vult. “Mihi maxime cordis est, ut delectarentur etiam iuvenes”, Sakakushev-von Bismarck dixit. Qui violoncellista autumno proximo huic domo praefectus erat. Villa Hannoverae donationibus refecta A.D. MMXII (bis millesimo duodecimo) a Christian Wulff, qui tunc praeses foederalis Germaniae erat, ut sedes Europaea musicae Iudaicae patefacta erat.

De vetere artifice

Claudio Pizarro in liga foederali historicam fabulam fecit: Pizarro, quadraginta annos natus, Werderanis 1:1 contra Hertha BSC defendit et folle iactu directi immisso veterrimus omnium pedilusorum – quadraginta annos et centum triginta sex dies natus – ligae foederalis, qui follem immisit, factus est. Davie Selke priorem follem Berlinis immisit. Exercitator Bremenis, Kohfeldt, unam post horam signum dedit et veterem artificem, Claudio Pizarro, substituit, ut admiratores studiosissimi Bremenses, qui cum societate iter fecerunt, gestirent.

Nuntii Latini mensis Februarii 2019 [5:48 Minuten]

Autorinnen und Autoren: Imke Tschöpe, Aljoscha Riehn, Ernst Henze, Berit Wenderhold, gesprochen von Nicole Ritterbusch

Deutsche Übersetzung: Lateinischer Monatsrückblick Februar 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. März 2019, 00:00 Uhr

Rubriken