Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Decembris 2018

Lateinischer Monatsrückblick

20. Dezember 2018

Quataria ab Opec desciscere vult +++ Plus lucrum ex cautionibus vitae +++ Vestigia Theodori Fontane persequens – apparatus digitalis diei natali CC inventus +++ Finis commutationis horae?

Auf einer Uhr springt der Zeiger von 3 auf 2 [Quelle: Radio Bremen, Montage]

Quataria ab Opec desciscere vult

Quataria Consociationem Civitatum Petroleum Exportantium (Opec) relinquere et in vicem petrolei magis gasum capere in animo habet. Saad al-Kaabi, minister energiae, Dohae Quatariam consocationem in mense Ianuario 2019 relicturam esse dixit. Quatariam ultra petroleum prolaturam esse al-Kaabi dixit, sed in eo quaestum magnum non fore. “Sana mente sumus”, minister inquit, “nostra potestas gasum est.” Quataria orbe terrarum plurimum liquidum naturale gasum (LNG) vendit.

Plus lucrum ex cautionibus vitae

Prospectus bonus multis milibus emptorum, quibus cautiones vitae sint, proponitur. Sperare possunt enim casus usurarum in procuratione aetatis probata finitos iri. “Discrimen extremum paulatim nanctum esse suspicatur. Anno proximo  usuras solvendas plerumque constantes manserint,” ait Lars Heermann harum negotiationum peritus in officio censendi, quod Assekurata nominatum est.

Quidam mercatores cautionum, inter eos Allianz Leben, quae princeps inter has  negotiationes est, iam ediderunt praesentes  usuras solvendas  anno Domini MMXIX inmutabiles teneri. Hoc etiam periti cautionum ut Axa Lebensversicherungen AG et Nurembergensis cautio vitae et Antiqua Lipsiensis putant.

Vestigia Theodori Fontane persequens – apparatus digitalis diei natali CC inventus

Anno Domini MMXIX, cum a.d. III Kal. Iandies natalis Theodori Fontane ducenties habebitur, litterarum amici vestigia illius poetae Germani persequi poterunt. Apparatu digitali a statione radiophonica Berlin Brandenburg invento huius regionis loca vitae illius atque operi adnectantur. Cuiusvis loci sunt incisiones digitales sonorum vel impressiones cinematographicae, quae et exempla operis eius idonea et verba laudata notissimaque emittant.

Apparatus digitalis “Fontane” nominatus per Android et iOS artes operantes ex App Store ad publice downloadendum paratus est. Quo in apparatu usque ad hunc diem iam CXX loca inesse dicuntur – exempli gratia aut Capputh aut Novum Ruppinum aut Aquae Liberaesilvae aut urbs Berolinum medium.

Finis commutationis horae?

Commutatio annua horae hiemalis aestivaeque anno proximo non abolebitur. Bruxellae ministri Europaei commeatus consilium habuerunt: „Vere Anni Domini MMXXI fortasse commutationem horae finire poterimus“, Norbert Hofer, Austriae minister dixit. Austriam abolitionem celerrime facere voluisse. Aliae nationes Europaei eam abolitionem difficilem esse censuerunt.  Communitatis in nationibus Europaeae  e 1996 in extremo die solis Martii mensis atque Octobris omnia horologia una hora mutantur.

Nuntii Latini mensis Decembris 2018 [5:29 Minuten]

Autorinnen: Aljoscha Riehn, Imke Tschöpe, Antje Dubral, Berit Wenderhold, gesprochen von Nicole Ritterbusch

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 2. Januar 2019, 00:00 Uhr

Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2018
Rubriken