Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Septembris 2019

Lateinischer Monatsrückblick

1. Oktober 2019

Foedus Germanicum Pediludii (DFL) pecuniam Bremae pendit +++ Quod fieri possit, cum No-Deal-Brexit agatur +++ Animus Humboldt magni aestimatus et laudatus

Alexander von Humboldt auf einem Gemälde von 1831 [Quelle: Gemeinfrei]
2019 feiert die Welt den 250. Geburtstag des großen Weltreisenden und Forschers Alexander von Humboldt (1769–1859) [Quelle: Gemeinfrei]

Foedus Germanicum Pediludii (DFL) pecuniam Bremae pendit

Pecuniae ad Bremam mittuntur. Sex menses post iudicium impensarum custodum publicorum causa a Tribunale Administrationis Foederalis edictum Foedus Germanicum Pediludii (DFL) cedit et impensas Bremae, quae per quattuor lusus Werder Bremae exstiterunt et quae plus quam decies centena milia Euronum valent, magno cum fastigio pendet. Quae civitates foederatae postero tempore item pecuniam a Foedere Germanico Pediludii (DFL) pro laboribus custodum publicorum expetent, ignotum est. Societas Werder Brema se detrimentum acceptam esse censet.

Quod fieri possit, cum No-Deal-Brexit agatur

Maxima commercii impedimenta inopiaque alimentorum: gubernatio Britannica a senatu graviter pressa chartam internam edidit, qua explicatur, quod fieri possit, cum Brexitus incompositus agatur. In documento «Yellowhammer» publicato prognoses sunt, quod fieri possit Britannia ex Unione Europaeae sine foedere exeunte. Maior rei fama est illud documentum attenuatum esse, ut omnibus notum videtur. Pars adversa opinata est gubernationem id attenuare, quod fieri possit, cum Britannia pridie Kalendis Novembribus sine foedere exeat.

Animus Humboldt magni aestimatus et laudatus

Die natali CCL Alexandri de Humboldt humanismi hereditas illius viri in scientiis naturalibus versantis, qui omnibus artibus doctus erat, magni aestimata et laudata est, cum rassismus etiam in Germania ardeat. „Animus eius et antea et nunc ad praesentia pertinet, quamquam etiam – ut dolemus - sunt, qui rassismi atque nationalismi causa excludantur” secretaria rei publicae culturaeque Monica Gruetters (CDU) dixit, dum festus “CCL annos natus sed iuvenis“ actus est in foro Humboldt adhuc nondum perfecto. Quem virum “appropinquationem alieni” repraesentare quemque maxime ad praesentia pertinere “in temporibus, quibus multis in locis dissentanea confligant”.

Nuntii Liberorum:
Domus ardet!

Studenten aus aller Welt unterstützen Greta Thunberg [Quelle: Radio Bremen, Kai Schlüter]
Studenten aus aller Welt unterstützen Greta Thunberg. [Quelle: Radio Bremen, Kai Schlüter]

Qua sententia factio "Dies Veneris pro futuris" cognita est. Abhinc unum annum etiam nunc multi discipuli contra climae mutationem semper Die Veneris intercedunt. Facies intercessionum, Greta Thunberg, ad Novum Eboracum navigans admirationem movit. Greta Thunberg consultationem climae eo anno orator visitabit monendi causa: “Domus ardet!”. Vastatoria incendia silvarum Amazoniae in eius oratione magnae partes erunt. Quamquam iam  (quadrigenta septuaginta milia) hectariorum silvae pluvialis flammis deleta sunt, praeses Brasiliae, Jair Bolsonaro, consiliorum rationes capere retractat.

"Domus ardet!" [51 Sekunden]

Nuntii Latini mensis Septembris 2019 [3:08 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick September 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Oktober 2019, 00:00 Uhr

Rubriken