Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Octobris 2019

Lateinischer Monatsrückblick

1. November 2019

PiS in Polonia vincit +++ Luctus insidiis Salinis Saxonicis factis +++ Praemia Nobeliana litterarum bis attributa 

Nobelpreis-Medaille [Quelle: Imago, Kyodo News]
Im Jahr 2019 wurden ausnahmsweise zwei Literaturnobelpreise vergeben, weil die Akademie im vergangenen Jahr infolge eines Vergewaltigungsskandals nicht beschlussfähig war. [Quelle: Imago, Kyodo News]

PiS in Polonia vincit

Factio polaca Ius et Iustitia (PiS), quae adhuc civitatem administrabat, cui primus minister Mateusz Morawiecki praeest, suffragio senatus in Polonia facto maiorem numerum auxit. Suffragiis numeratis factio PiS vetustati et nationi favens plus quam quadraginta et tres ex centum suffragiorum accepit. Quae victoria se confirmans iustitiae reformationem controversam peractura esse videtur, de qua cum Unione Europaea (EU) contendit.

Luctus insidiis Salinis Saxonicis factis

Insidiis Salinis Saxonicis factis Angela Merkel cancellaria foederalis Germaniae (CDU) dixit omnia consilia, quibus civitate in legibus posita uti possimus, adhibenda esse, “ut odio, violentiae, inhumanitati obviam obsistamus”. Collegio Opifico Rerum Metallicarum Norimbergae convento Merkel: „Et hac in re”, inquit, “animo aequo agendum non est.” Stephan B., qui extremista dexter putari potest, apud synagogam Salinis Saxonicis sitam virum feminamque manuballista necaverat. Praeterea illam in aedem sacram, quae propter Jom Kippur diem festum Iudaeorum summum multissimis hominibus frequentata erat, inrumpere studebat.

Praemia Nobeliana litterarum bis attributa 

Praemia Nobeliana annorum CCXIX et CCXVIII Petro Handke Austriaco et Olgae Tokazczuk e Polonia ortae adiudicata sunt. Hunc honorem Petro Handke “operibus validis” et Olgae Tokarczuk “cogitatione narrandi” tributum esse Academia Sueciae explanavit. Praemia eo anno duobus annis edita sunt, quod Academia proximo anno ob stupri flagitium ad constituendum capax non erat.

Autor*innen: Berit Wederhold, Imke Tschoepe, Aljoschea Riehn

Nuntii Latini mensis Octobris 2019 [2:40 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. November 2019, 00:00 Uhr

Rubriken