Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Novembris 2019

Lateinischer Monatsrückblick

1. Dezember 2019

"Speaker" Bercow discedit+++ Primum factum: Praeses demissus +++ "Seute Deern" servatur +++ Volumen XXXVIII [tricesimum octavum] de Asterige editum

Der Dreimaster "Seute Deern" liegt im Museumshafen und wird abgepumpt. [Quelle: Radio Bremen, Joschka Schmitt]
"Seute Deern" servatur [Quelle: Radio Bremen, Joschka Schmitt]

"Speaker" Bercow discedit

Londinii: John Bercow praeses Curiae Inferioris discessit. Ille vir in re publica versatus, qui propriis clamoribus suis “Order” imprimis disceptationibus de Brexitu factis cognitus est, oculis partim lacrimantibus a variis factionibus non solum magni aestimatus et laudatus, sed etiam reprehensus est. Bercow illud munus ab anno MMIX functus est. Successor eius muneris Lindsay Hoyle adhuc vicarius illius creatus est. 

Primum factum: Praeses demissus

Berolini: Consilium iuris Dietae foederalis Germaniae Stephan Brandner, senatorem controversum Optionis Alterae pro Germania (AfD), praesidem dimisit. Ea in historia consilii publici per septuaginta annos singularis actio est. Senatores egerunt flagitiorum variorum causa, quae Brandner effecerat. Postremo in Twitter insigne ordinis meritorum foederalis Germaniae cantatori Udo Lindenberg donatum, qui Optionem Alteram pro Germania vituperabat atque reprehendebat, “pretium Iudae” esse dicens adirationem publicam movit.

"Seute Deern" servatur

Bremae Portu/Berolini: Navis museumque „Seute Deern” in Bremae Portu sita, quae detrita atque demolita esse a peritis dicitur, nihilo minus servatur. A confoederatione Germaniae XLVIlMlM Euronum ad navem renovandam parata sunt. Navicula ante centum annos constructa mense Augusto aquis inruptis in imum portum sederat. XVIIlMlM Euronum anno MMXVIII, quae a confoederatione Germaniae primum decreta erant, IXXXlMlM aucta sunt.  

Volumen XXXVIII [tricesimum octavum] de Asterige editum

Lutetiae: Moribus huius saeculi conveniens – puella quaedam protagonista est voluminis novi de Asterige, i.e. XXXVIII, quod est inscriptum “Filia Vercingetorigis”. In eo adulescens illa pervicax, cui est nomen Adrenaline, cotidianae vitae consuetudinem vici Gallici perturbat. Quod volumen ad tempus fere LX diei natalis illius seriei a depictore Albert Uderzo interea nonaginta duorum annorum atque ab scriptore René Goscinny inventae editum est. Hodie secundum societatem editoriam volumina de Asterige per CXI linguas dialectosque vulgantur.

Optamus, ut vobis sit adventum iucundum et festum Nativitatis Domini laetum.

Autor*innen: Berit Wederhold, Imke Tschoepe, Aljoscha Riehn

Nuntii Latini mensis Novembris 2019 [4:43 Minuten]

Nuntii Liberorum: De bello Syrio

In Syria bellum magnam potestatem accepit. In hodiernum plusquam tricies centena milia hominorum e patria sua fugerunt. Hi homines patriam, domus, familias, possessiones perdiderunt, multi homines multis diebus se in fugam dant, usque dum perfugium inveniunt. Saepissime in alienas nationes fugiunt, in quibus novam vitam forment. Cognitiones linguarum, quae eis desunt, atque nullum negotium saepissime inceptionem novam difficilius faciunt. His momentis consequentiae belli clarescunt.

Bellum Syrium in nuntiis commutationis climae causa deest, quamquam id propositio est, quae ad nos omnes pertinet. Unusquisque hominorum apertus atque auxiliaris sit, ut profugis melius futurum det.

Nuntii Liberorum: De bello Syrio [1:03 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick November 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Dezember 2019, 00:00 Uhr

Rubriken