Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Martii 2019

Lateinischer Monatsrückblick und Kindernachricht Nuntii Liberorum

29. März 2019

Brema nitore regio impletur +++ Quingentesimus dies mortis Leonardi +++ Trump summum cum duce Kim conventum laudibus effert +++ "Rebellio atque dispositio bestialis" de musicis Bremensibus parata

König Willem-Alexander und Königin Máxima auf dem Bremer Marktplatz. [Quelle: Radio Bremen, Angela Weiß]
König Willem-Alexander und Königin Máxima auf dem Bremer Marktplatz. [Quelle: Radio Bremen, Angela Weiß]

Nuntii Latini mensis Martii 2019 [3:21 Minuten]

Brema nitore regio impletur

Unum per diem rex Nederlandiae, Gulielmus Alexander, uxorque eius, Maxima, Bremam visitaverunt. Etiam in librum aureum conscripserunt. Sed re vera rex salutationem suam magnis rebus futuris dedicat. Primo statim adventu Bremae stationem Airbus atque Ariane Group technologiae universitatis rerum causa visitavit.

Quingentesimus dies mortis Leonardi

Summi magistratus Italiae nunc ostendunt ordinem rerum agendarum, qua dies quingentesimus mortis Leonardi da Vinci honore afficeretur. Tota Italia atque Francia expositiones ad honorem mortis artificis multiplicis et egregii praeparatae sunt. De hoc iubilaeo Francia et Italia tempore priori inter se certaverunt. Summi magistratus Romanorum populare pactionem cum magistratibus prioribus de donis collaticiis factam approbare nolunt.

Trump summum cum duce Kim conventum laudibus effert

Summa colloquia inter praesidentem Foederatarum Americae Civitatum Donald Trump et Kim Jong-Un dictatorem Coreae Septentrionalis habita cum ad irritum cecidissent, ille tamen se ea optime egisse pronuntiavit. „Nos cum Kim Jong-Un sermones contulimus gravissimos. Novimus, quid moliri velint, et illi sciunt, quae nos necessaria expetamus,“ in epistula electronica nomine Twitter scripsit. Relationes ad Coream Septentrionalem pertinentes esse optimas. Omnes homines spectaturos, quae evenerint, idem addidit.

"Rebellio atque dispositio bestialis" de musicis Bremensibus parata

CC annis ante fratres Grimm inter collectionem fabularum liberis ad focum narrandarum primum fabellam de musicis Bremensibus ediderunt. Hoc anno ducentesimo societas Kunsthalle Bremen magnam expositionem extraordinariam, quae inscribitur “De Rebellione atque dispositione bestiali”, instituit. Quae frequentari poterit ex a.d. X Kal. Apr. usque ad Kalendas Septembres. Ibi visi posse illos musicos per CC annos artibus, scrutis, civitate generatos.

Autorinnen und Autoren: Imke Tschöpe, Aljoscha Riehn, Ernst Henze, Berit Wenderhold, gesprochen von Nicole Ritterbusch

Nuntii Liberorum:

Iustus Bieberus gloriosus (et navis ingens)

"Meam navem ingentem, meum currum, meam domum": Iustus Bieberus divitias suas libenter iactat. Stultum est illas res eius non esse. Postquam se iam ostendit vehentem curru celeri, qui   Birdman amici musici est, nunc etiam in nave ingenti se ostendit, quae Numquam dic Numquam nominata est. Ad hoc scripsit: Tandem factum est. Sed illa navis non est eius, est Negotationis, quae in Florida sita est.

Iustus Bieberus gloriosus et navis ingens [50 Sekunden]

Deutsche Übersetzung: Lateinischer Monatsrückblick März 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. April 2019, 00:00 Uhr

Rubriken