Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Maii 2019

Lateinischer Monatsrückblick

29. Mai 2019

Populistae dexterarum factionum post electiones in Europa habitas minus  aucti sunt +++ Harrius princeps et Margarita necopinantibus filium Archie obiciunt +++ Irania partes foederis atomici intermittit  +++ Bezos praefectus Amazonis lunam petere studet

Plakate zur EU-Wahl [Quelle: Radio Bremen, Heike Kirchner]

Populistae dexterarum factionum post electiones in Europa habitas minus aucti sunt

Quamquam electionibus Unionis Europaeae in Gallia, in Italia, in Britannia populistae dexterarum factionum atque nationalistae victorias peperissent, ii tamen in parlamento Europaeo minus aucti sunt.Conservativi quidem  summusque candidatus eorum Manfredus Textor (CSU) electionibus Unionis Europaeae die solis finitis denuo primum locum obtinuerunt, tamen sicut Socialistae populares, qui locum secundum nacti sunt, calamitates magnas acceperunt.

Virides summum cumulum adsecuti sunt, cum numerus suffragatorum, quorum plus quam quinquagenae centesimae his electionibus interfuerunt, ex viginti annis maximus est. Europa nationum et libertatis factio (ENF) populistis dexteris favens permultas sedes accepit. Ad eam inter alias pertinet factio Marinae Le Pen, populistae dexterae Gallicae, quae factio  regenti factioni Macronis antecessit. Et in Italia Lega factio item ad ENF pertinens, quae a Matthaeo Salvino ministro interiarum rerum ducta est, perspicue locum primum obtinuit. In Britannia autem factio Brexitus, quae nuper a Nigel Farage adversario Unionis Europaeae creata est, locum primum pervenit.

Harrius princeps et Margarita necopinantibus filium Archie obiciunt

Per menses studium ponebatur in nominis infantuli Harrii principis et Margaritae contemplatione; nunc ea res secreta aperta est:  parentes illi iuvenes filiolum suum Archie Harrison nominant, ut de regia Buckingham vulgatum est. Titulum quoddam nobilitatis non feret. Nomen infantuli plenum est "Archie Harrison Mountbatten-Windsor". Apud peridoseopractores nomina Alexander et James et Arthur in pretio erant.

Irania partes foederis atomici intermittit 

Postquam Civitates Foederatae Americae anno ante a foedere atomico internationale desciverunt, administratio Irana se partes foederis atomici circumscripturam esse nuntiavit. In ea re administratio participes foederis severius adhibere cupit. Videtur spatium sexaginta dierum illis ad consilia capienda daturum esse, ut foedus tamen servetur.

Bezos praefectus Amazonis lunam petere studet

Jeff Bezos praefectus Amazonis apparatum in lunam descendendi nomine “Blue Moon”, quocum negotium suum “Blue Origin” appellatum curriculo ad lunam perveniendi interesse vult, ostendit. Is autem diem primam, qua "Blue Moon" ad caelum extolleretur, non statuit. Tamen Bezos eum apparatum conferre opinatur ad finem, qui a praesidente Donald Trump nuntiaretur scilicet homines usque ad annum Domini MMXXIV denuo in lunam ferri.

Autorinnen und Autoren: Imke Tschöpe, Aljoscha Riehn, Berit Wenderhold, gesprochen von Nicole Ritterbusch

Nuntii Latini mensis Maii 2019 [3:54 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick Mai 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Juni 2019, 00:00 Uhr

Rubriken