Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iunii 2019

Lateinischer Monatsrückblick

28. Juni 2019

Cives Bremenses eligerunt: Factio Christianorum Democraticorum vicit +++ Interpres pristinus televisificorum commentariorum Tagesschau Wilhelm Wieben mortuus +++ Hoegel homicida multorum hominum custodiae per omnem vitam damnatus +++ Theresa Maya decedit +++ De musicis Bremensibus

Jubelende Anhänger auf der CDU Wahlparty während der Prognose um 18 Uhr [Quelle: Radio Bremen, Sven Weingärtner]
Jubelnde Anhänger auf der CDU Wahlparty. [Quelle: Radio Bremen, Sven Weingärtner]

Cives Bremenses eligerunt: Factio Christianorum Democraticorum vicit

Primum ex paene LXXIV (septuaginta quattuor) annis Democratae Sociales plurimum re publica Bremensi non iam valent. Vicit electionibus civitatis habitis circiter senis et vicenis centesimis suffragiorum acceptis Factio Christianorum Democraticorum. Factio Democratarum Socialium contra solum circiter quinas et vicenas centesimas suffragiorum accepit. Tertium locum autem Virides obtinerunt, qui numerum eorum suffragiorum ad septenas denas centesimas augere potuerunt. Post eos undenis centesimis suffragiorum acceptis Sinistri pervenerunt. Liberales atque Factio nomine Optio Altera pro Germania bini circa senas centesimas suffragiorum adsecuti sunt.

Interpres pristinus televisificorum commentariorum Tagesschau Wilhelm Wieben mortuus

Wilhelm Wieben, qui antea interpres televisificorum commentariorum Tagesschau fuerat, mortuus est. Hamburgi mortem obiit aetate LXXXIV annorum. Ab anno MCMLXXIII usque ad annum MCMXCVIII Wieben illos televisificos commentarios Germaniae notissimos interpres ante televisificam machinam palam fecerat. Regione Tedmarsgoa natus postea Hamburgi vivebat, varios libros lingua Saxonica scriptos edidit, recitationes fecit, libros audiendos in magnetophonio incidit.

Hoegel homicida multorum hominum custodiae per omnem vitam damnatus

A tribunali districtus* Oldenburgensis Niels Hoegel, qui quondam curator aegrorum octoginta quinque homines interfecerat, inter sicarios per omnem vitam custodiae damnatus est. Idem gravissima scelere se obstrinxisse a iudicibus iudicatur; ita propemodum fieri non potest, ut quindecim annis praeteritis praemature e custodia dimittatur. Hoegel inter annos MM et MMV in valetudinariis et Oldenburgi et Delmenhorstii sitis victimas suas medicamentis syringis inmissis occiderat.

Theresa Maya decedit

Theresa Maya ministra primaria Britannica magistratu praesidis factionis conservativae se abdicavit. Sed munere ducis regentium fungi pergit, dum successor muneris eius reperiatur. Ante diem XI Kalendas Augustas successio Theresae Mayae ad certam legem revocari debeat. Cuius muneris petitor, qui in spe maxima est, Boris Johnson prior minister rerum exteriorum dicitur.

De musicis Bremensibus

In tempore ducentesimi diei natalis fabulae de Musicis Bremensibus nunc etiam exemplum litterarum lingua Latina [scriptum] a societate editoria Temmen editum est. Quae societas editoria Bremensis illam fabulam a pictore notissimo Janosch pictam multis iam et variis linguis provulgavit. Lingua Latina fabula inscripta est " De musicis Bremensibus”, quae translatio facta est a Birgitta Vendiama e grege magistrorum linguae Latinae, qui Nuntios Latinos menstruos stationi radiophonicae Bremen Zwei profert.

Nuntii Latini mensis Iunii 2019 [4:11 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick Juni 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Juli 2019, 00:00 Uhr

Rubriken