Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iulii 2019

Lateinischer Monatsrückblick

30. Juli 2019

Von der Leyen praesidens Commissionis Unionis Europaeae erit +++ Per totum mundum lunae appulsus celebratur +++ Sieling magister civium recedit +++ De poculo maiore pediludii Germani: Delmenhorstio licet in Visurgis stadio ludere

Ursula von der Leyen (CDU)  [Quelle: Radio Bremen]
Ursula von der Leyen wurde als EU-Kommissions-Präsidentin gewählt.

Von der Leyen praesidens Commissionis Unionis Europaeae erit

Ursula von der Leyen nova praesidens Commissionis Europaeae erit. Quae femina ad Factionem Christianorum Democratorum pertinens exiguissima parte suffragiorum parlamenti Europaei creata est: CCCLXXXIII parlamentarii sententiam eius tulerunt -  numerus maximus autem suffragiorum CCCLXXIV necesse fuit. Quo eventu illa LX annos nata Kal. Nov. Jean-Claude Juncker Luxemburgensem succedet  atque prima mulier illo munere fungetur. Et primum ex LX annis aliquis, qui ex Germania ortus sit, illud munus cepit.

Per totum mundum lunae appulsus celebratur     

Anniversarium quinquagesimum lunae appulsus hac hebdomada exeunte per totum mundum caerimoniis celebretur. A.d. XIII Kal. Aug. (vel a.d. XII tempore medio Europaeo reputatum) i.e.  quinquaginta annis ante astronautae Neil Armstrong et Buzz Aldrin omnium hominum primi lunam intraverant. Vestigia ab illis duobus astronautis relicta etiam nunc conspici possunt, ut a magistratu astronavigationis NASA nuntiatum est. Quod demonstratum esse per imagines speculatro spatiali nominis „Lunar Reconnaissance Orbiter“ factas.

Sieling magister civium recedit

Carsten Sieling (Factio Democratarum Socialium), qui adhuc magister civium Bremensis est, hoc munere iterum fungi detrimenti in electionibus accepti causa non vult. Nam Factioni Democratarum Socialium hae electiones civitatis Bremensis habitae tam male quam numquam antea evenerant, primum locum enim Factio Christianorum Democraticorum obtinuit. Quo modo se ipsum rationem huius detrimenti persolvere velle dixit Sieling. Noctu duces Factionum Democratarum Socialium et Viridium et Sinistrorum de coalitione convenerunt.

De poculo maiore pediludii Germani: Delmenhorstio licet in Visurgis stadio ludere

Turmae pedefolli ludentium Atlas Delmenhorstii quintae ligae in Visurgis stadium migranti, cum a.d. IV Id. Aug. contra vicinum suum Werder Bremae ligae foederalis Germaniae de poculo maiore pediludii Germani ludebit, in quaestu erit. Iam quinquaginta milia tesserarum mandata sunt, ita ut arena quadraginta duo milia spectatorum capiens distracta fore opinetur. Quaestus pecuniae inter ambas societates ex dimidia parte divisuros esse statutum est. Stadium Atlantis, quo illa turma Saxoniae Inferioris emolumento suo ludos facere solet, spectatoribus tantum sex milia sedum praebuisset.

Autorin: Berit Wenderhold

Nuntii Latini mensis Iulii 2019 [3:35 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick Juli 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. August 2019, 00:00 Uhr

Rubriken