Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2020

Lateinischer Monatsrückblick

27. Januar 2020

Civitates Foederatae Americae Iranum ducem belli interficiunt +++ Duo papae, duae sententiae +++ Controversia Bremae de sponsione fluminis gelati habita +++ Donum vitalium corporis liberum munus manet

Der Schneider bei der Bremer Eiswette. [Quelle: Radio Bremen]

Civitates Foederatae Americae Iranum ducem belli interficiunt

Duce Irano nobilissimo belli interfecto controversia inter Civitates Foederatas Americae Iraniamque ingravescit. Ghassem Soleimani, dux manuum Iranarum “Al-Kuds”, per missilia Americana prope aeroportum Bagdati capitis Iracae interfectus est. Pentagon Vasingtoniae periculum in se recepit. Dicitur praeses Donald Trump impetum missilibus factum dissignavisse.

Duo papae, duae sententiae

Benedictus XVI [sextus decimus] papa emeritus censuit atque depoposcit legem iuris canonici, qua presbyteris uxorem ducere non licet, minime esse remittendam. Id Benedictus una cum cardinale conservativissimo Roberto Sarah in libro quodam scripsit. Benedicti sententia vel adpellatio mira atque nova iudicatur, praesertim cum ille anno MMXIII [bis millesimo tertio decimo] munere praeter exspectationem abdicato se successori papae Francisco oboedientem fore vovisset. Hic mox sententiam eius dubitationis, utrum munus presbyteri a viris maritis extra ordinem adiri possit, laturus esse exspectatur.

Controversia Bremae de sponsione fluminis gelati habita

Bremae. Hoc anno primum a multis decenniis nemo e senatoribus civitatis hanseaticae Bremensis invitatus est ad diem Visurgis fluminis gelati festum, qui antiquitus traditus est. Sodales sponsionis, qui hoc spectaculum notissimum parant, insueto modo censurae senatus anno praeterito prolatae respondere feruntur. Senatus enim poposcerat, ut et mulieribus liceret interesse diei festo per CXC annos acto. Hae anno MMXX tandem admissae sunt, sed vocatores tamen offensos se praebuerunt. «Istam interpositionem pati nequimus», inquit praeses conventus, Patrick Wendisch, ut renuntiationem senatus explicaret.

Donum vitalium corporis liberum munus manet

Berolinae. Homines in Germania versantes et in futurum non invitos largitores vitalium suorum fore constat. Est autem consilium commovendorum plurium civium explanatione aucta, ut pro dono decernant. Postquam vehementer et acriter actum est de vita et morte, dieta foederalis Germaniae legem novam et moderatam proposuit. Qua lege etiam index novus constitutus est, qui inlinea exempla et dona vitalium corporis in potestatem civium permittat. Minister valetudinis, Jens Spahn (CDU) correctionem fortiter peracturus est, quamquam rogatio sua consilio habito reiecta est.

Autor*innen: Berit Wederhold, Imke Tschoepe, Mathias Rösel, Aljoscha Riehn

Nuntii Latini mensis Ianurii 2020 [4:44 Minuten] Nuntii Liberorum Ianurii [1:24 Minuten]

Nuntii Latini mensis Ianurii 2020 [1:24 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick Januar 2020

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Februar 2020, 00:00 Uhr

Rubriken