Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Decembris 2019

Lateinischer Monatsrückblick

2. Januar 2020

Duo collegae Factionem Democratarum Socialium (SPD) ducunt +++ Boris Johnson electionibus habitis vincit +++ Cives Bremae Portus de ursorum maritimorum geminis gaudent +++ Omnia musa paradisiaca

Norbert Walter-Borjans und Saskia Esken [Quelle: DPA, Malte Ossowski, Sven Simon]
Norbert Walter-Borjans und Saskia Esken [Quelle: DPA, Malte Ossowski, Sven Simon]

Duo collegae Factionem Democratarum Socialium (SPD) ducunt

Factio Democratarum Socialium (SPD) Saskiam Esken atque Norbert Walter-Borjans duces novos creavit. Illa legata dietae foederalis Germaniae, quae e Badenia-Virtembergia est, plus quam LXXV centesimas suffragiorum legatorum in congressu factionis Berolini accepit. Hic Norbert Walter-Borjans, qui antea administer aerarii publici in Rhenania Septentrionali-Vestfalia erat, LXXXIX centesimas accepit. Isto suffragio lato Factio Democratarum Socialium primum post secundum bellum mundanum a duobus collegis ducitur.

Boris Johnson electionibus habitis vincit

Boris Johnson minister primarius Britanniae electionibus parlamentariis habitis victoriam maiorem quam ab omnibus exspectatam adeptus est. CCCLXIV ex DCL tribubus acceptae sunt a factione conservativa, quae ea victoria XLVII sedes adderet et suffragia longissime plurima assequeretur. Labour factio LIX sedes perdiens CCIII sedes adepta est ac Factio Nationis Scoticorum (SNP) sedibus XIII additis IIL sedes accepit atque Factio Democratarum liberalium sedem unam perdiens XI sedes obtinuit. Aliae sedes a factionibus minoribus consecutae sunt.

Cives Bremae Portus de ursorum maritimorum geminis gaudent

Bremae Portu. Ursorum maritimorum suboles in horto zoologico Bremae Portu sito: Ursa maritima Valeska geminos peperit. Valeskam etiam brevi tempore ante partum foris in saepto externo inquietam atque vagam fuisse Heike Kück praefecta dixit. „Eius causam mane a.d. VI Id. Dec. anni MMXIX invenimus: duo enim ursuli maritimi validi inter pedes priores Valeskae repserunt. Illi pulli cum matre sua in specu feturae vivunt, quo ab hominibus hortum zoologicum visitantibus observari non possunt.

Omnia musa paradisiaca

Novi Eboraci. Artifex performans David Datuna, qui in conventu artis in Civitatibus Foederatis Americae habito musam paradisiacam maximi pretii comederat, se id fecisse fame motum simplicissime purgavit. Datuna in illo conventu artis „Art Basel“ inscripto et in Miamia habito musam paradisiacam pretio centum viginti milium Dollariorum (i.e. centum octo milium Euronum) ex artificio a Maurizione Cattelan artifice Italiano ficto eripuerat atque comederat. Id artificium iam antea viro cuidam Francogallico artificia colligenti venditum erat. Qui secundum sententiam pinothecae ius auctorum acquisiverat – musa paradisiaca compensata est.

Optamus, ut sit vobis annus novus faustus, felix fortunatusque.

Autor*innen: Berit Wederhold, Imke Tschoepe, Aljoscha Riehn

Nuntii Latini mensis Decembris 2019 [4:03 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 2. Januar 2019, 00:00 Uhr

Rubriken