Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Augusti 2019

Lateinischer Monatsrückblick

29. August 2019

Scientiae naturalis studia: Summa bestiarum in silvis viventium fortissime minuta est +++ Quinquaginta annos Woodstock +++ Magnus sonus tympanarum vespertinus ad abdictionem Ursulae von der Leyen +++ Scientiae naturalis studia: Microplastica ninguit

Ein Amerikanischer Grünfrosch in einem Wald [Quelle: Imago, Aurora Photos]

Scientiae naturalis studia: Summa bestiarum in silvis viventium fortissime minuta est

Per totum mundum summa bestiarum in silvis viventium decenniis praeteritis fortissime minuta est, quae ab anno MDCCCCLXX fere plus quam dimidio retro abibat, ut ex studiis a societate locorum amoenitatibus tuendis, WWF, factis intellegitur. Quod maxime pertinet ad amphibia ut ranas, vero etiam ad mammalia ut simias vel elephantos silvestres. Secundum WWF minores minoresque bestiarum in silvis vivunt propterea, quod illae silvae caeduntur et ut agros coluntur. Studia a WWF facta sunt ex indiciis  vertebratorum animalium CCLIVIII et populorum animalium CCCCLV.

Quinquaginta annos Woodstock

Novi Eboraci Ante quinquaginta annos, id est ex a.d. XVIII usque ad a.d. XVI Kal. Sept. anno MCMLXIX, fabulosum festum Woodstock actum est. Quoque hodie id festum culmen momenti “Hippie” in Civitatibus Foederatis Americae habetur, quod ad sensum vitae totius aetatis pertinebat. Quamquam temperatio festi plena errorum erat, id festum ad musicam quidem pertinens eventus optimus erat. In scaena asteres praestini, qui moribus musicis consentanii non erant, cecinerunt, ut Janis Joplin, Joe Cocker, Jimi Hendrix. LX per horas fere CCCC milia hominum in agro cuiusdam agricolae pacate celebraverunt. Concentus musicus, qui anniversarii quinquagesimi causa paratus erat, quo asteres ut Miley Cyrus et Jay Z cantaturi essent, renuntiatus est, quia temperatio ad spem eventus non respondebat.

Magnus sonus tympanarum vespertinus ad abdictionem Ursulae von der Leyen

Magno cum sono tympanarum vespertino militiae foederalis Ursulae von der Leyen ministrae defensionis pristinae vale dixerunt. Quae Kal. Nov. praesides commissionis Unionis Europaeae fiet. Interea autem Anna Margarita Kramp-Carpentarius dux factionis Christianarum Democratarum munus ministrae defensionis iniit. Magnus sonus tympanarum vespertinus caeremonia suprema militaris copiarum Germanicarum est ordinem certum partium musicarum sequens et caeremoniae militaris affectae militibus, qui faces praeferunt. Von der Leyen carmen "Wind of Change" a Scorpions compositum et "Ave verum" hymnum aetatis mediae a Mozart musicis notis exceptum et hymnum Europaeae "Ode an die Freude", qui est pars symphoniae nonae Ludovici van Beethoven, symphoniam militiae foederalis canere cupivit.

Scientiae naturalis studia: Microplastica ninguit

Cum ninguit, microplastica e caelo in terram defluit – etiam in regionem Arcticam remotam. Istae minimae particulae minores quinque millimetris magna itinera per caelum facere possunt, ut grex indagatorum duce instituto Alfred Wegener ad polos atque maria requirendos condito refert. Ex eo facile intellegi potest aerem graviter microplastica polutum esse. Quae quomodo salubritati corporum nocere possit, id in reliquum diligentissime investigaturum iri ii, qui in scientiis naturalibus versantur, in illo periodico titulo "Science Advances" scripserunt.

Autorin: Berit Wenderhold

Nuntii Latini mensis Augusti 2019 [5:13 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick August 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. September 2019, 00:00 Uhr

Rubriken