Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Aprilis 2019

Lateinischer Monatsrückblick und Kindernachricht Nuntii Liberorum

30. April 2019

Ruanda genocidii ante viginti quin que annos commissi +++ Pandae in horto zoologico Hafniae +++ Duplus Eggestein pro Werder +++ Brexit differtur +++ Nostra Domina plasticae operimento afficitur

Ein Besucher schaut sich Bilder von Menschen an, die im Kigali Genocide Memorial Centre ausgestellt sind [Quelle: DPA, AP/Ben Curtis]
Blick ins Kigali Genocide Memorial Centre [Quelle: DPA, AP/Ben Curtis]

Ruanda genocidii ante viginti quinque annos commissi

Urbe kigale animos commovente in Ruanda apud solemnes memoriae caedis gentis ante viginti quinque annos factae meminerunt. Praeses Paulus Kagame cereum ad monumentum caedis gentis urbe Kigali situm memor centenarum milium victimarum incendens signum dedet initii luctus rei publicae, qui centum dies erit. Extremistae Hutuorum, dum caedes gentis fiunt, usque ad decies centena milia hominum Tutsiorum, qui inferiores numero erant, et Hutuorum, qui moderatae opinionis erant, intra centum dies occidebant.   

Pandae in horto zoologico Hafniae

Regina Dana Margaretha II in horto zoologico Hafniae sito vivarium novum duobus pandis addictum aperuit. Illi ursi, quibus nomina Xing Er et Mao Sun sunt, a regione Serica mutuum dati sunt. Horto zoologico octingenta octoginta septem milia Euronum annuum solvenda sunt. Conventum est ut bestiae per XV annos in capite Dano maneant. Multi homines illud Sericae commodatum consilia in re publica capessenda optima esse censent. Quo modo civitatem rationes atque condiciones internationales amplificare petere. Eius modi negotia interim pandarum diplomatia dicuntur.

Duplus Eggestein pro Werder

Maximilian Eggestein levate visus est. Cogitationes, quae septenis diebus totidem intermissis permanebant, propagationis pacti eius causa ingenium maximum Bremensis, viginti et duo annos natum, paulum avocaverunt. “Gaudeo id nunc tandem ad finem adductum esse”, Eggestein dixit. Fortasse gravissima causa pro manendo exercitator Florian Kohfeldt est. Etiam manere fratris eius, Johannes, gravis erat. Johannes Eggestein, biennium ante natus, ante biduum pactum evenientem suum propagavit.

Brexit differtur

Bruxellae: In summo concilio speciali praesidentes primique ministri rerum publicarum Unionis Europaeae decreverunt se certam diem exitus Britanniae usque in pridie Kalendas Novembres, id est ultimum diem mensis Octobris, differre. Unio Europaea resque oeconomica Britanniae ad propulsatam exitionem inordinatam quieto animo responderunt. Theresa May prima ministra exitum bene dispositum ante comitia Europaea fine mensis Maiae habenda venturum esse ultra sperat. In factione eius conservativa acres et fortes exitus fautores se dilatione ad sex menses permanente indignati praestiterunt.

Nostra Domina plasticae operimento afficitur

Ecclesia Nostrae Dominae Parisiensis incendio gravissimo deleta plasticae operimento pro  tecto proruto afficitur. Opera supra chorum illius aedis Goticae incepta esse curator rerum ecclesiasticarum, André Finot, explicavit. Operimento imbres a Nostra Domina prohibeantur. Incendio maximo in illo sanctuario facto et duae partes tecti et illa turris insignis in acutum exiens proruerant. Praeses Galliae, Emmanuel Macron, se ecclesiam quinque annis restituturum esse nuntiavit, ut anno MMXXIV, cum aestate Olympia certamina habenda sint, ad tempus denuo patefaciatur. 

Autorinnen und Autoren: Imke Tschöpe, Aljoscha Riehn, Ernst Henze, Berit Wenderhold, gesprochen von Nicole Ritterbusch

Nuntii Latini mensis Aprilis 2019 [5:07 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick April 2019

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Mai 2019, 00:00 Uhr

Rubriken