Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Aprilis 2020

Lateinischer Monatsrückblick

30. April 2020

Negotia de Europaeis auxiliis contra coronavirus composita +++ Festum paschale peculiare anno MMXX habitum +++ Parvi gradus ad res regulares acti +++ Technologia nova sophophona mundare dicitur

Petersdom in Rom [Quelle: Martina Raake]
Der Petersdom in Rom. Ostern 2020 musste der Papst seinen höchsten Segen "urbi et orbi" im fast menschenleeren Petersdom sprechen. [Quelle: Martina Raake]

Negotia de Europaeis auxiliis contra coronavirus composita

Ministri argentarii Europaeae Unionis controversiam de auxiliis submittendis iis, qui coronae morbis affecti sunt, composuerunt. Consenserunt, ut programmate politico per quingentiens milliardum Euronum una auxiliarentur. “Tandem omnibus sociis civitatibus Unionis Europaeae patet, ut certamen contra invitam quaestus vacationem ineant“, Angela Merkel, cancellaria foederalis, exposuit tabellario Twitter. Italia ipsa autem, quae gravissime affecta est, partem auxiliorum reiecit. Undequadragentiens milliardum Euronum e pecuniis salutaribus (ESM) ad manus esse fertur, sed maxima coalitionis regentis factio, id est movimentum Quinque Stellarum, praecipue recusat pecunias salutares, namque pecuniis datis veretur, ne custodia observari iubeatur, qua ratione Graecia a Troika custode observetur.

Festum paschale peculiare anno MMXX habitum

Pascha anni MMXX extraordinarium fuit. Quia homines pandemiae per coronavirus effectae causa conventibus contactibusque parcere debent, etiam ecclesiae hominibus caruerunt. Sacra publica ante sedilia vacua habebantur et per televisificas machinas in domicilia illorum, qui doctrinam Christi sequuntur, transferebantur. Ista causa et parochis et sacerdotibus insueta: non nemo eorum contentus erat imaginibus per sophophonum factis  adscriptorum coetus sui in sedilibus fixis, ut saltem horum facies ante oculos haberet. Etiam papa hac in causa Urbi et Orbi in Basilica Vaticana fere vacua hominibus bene precari debuit. Ex more diebus festi paschalis milia hominum doctrinam Christi sequentium Romam migrant, ut papam videant.

Parvi gradus ad res regulares acti

Complures Europaeae nationes defensiones pandemiae coronaviri causa confectas laxare coeperunt. Primo in Italia praeter supermercatus pharmacopoliaque etiam experimento aliis tabernis aperiri licuit, ut tabernis librariis vel fulloniis. In Dania ludi pueritiae atque scholae intermissum recoluerunt. In Hispania iterum fossoribus atque opificibus fabricarum laborare licet. Etiam Austria restrictiones laxavit: Iterum cum larva oris in parvis tabernis vel tabernis tignorum aliquid emere tibi licet. In Germania iterum licet duris condicionibus hygienicae etiam emptores certis in tabernis ministrari. Inter haec Francia vetitam domuegressionem usque ad ante diem tertium Idus Maias prorogavit.

Technologia nova sophophona mundare dicitur

Per sophophona vel computatra tabularia vere vira et bacteria ubique diffunduntur atque sparguntur. Secundum investigationem scientiarum tabulae dilucidae descriptoriae etiam immundiora quam sedile latrinae esse dicuntur. Itaque frequenter ac funditus mundanda et desinficienda sunt. Antisepticis quidem corium ad monitorium protegendum nocetur. Qua de causa grex investigatorum instituti Fraunhofer, quod in Ilmenau situm est, nunc instrumentum invenit, quo sophophona et computatra tabularia sine chimia purgari possint – id est per lucem, quae UV-C nominatur. Quod instrumentum praecipue valetudinariis utilissimum est, ubi ministri computatris tabulariis saepe utuntur et inter se tradunt.

Autor*innen: Berit Wederhold, Imke Tschoepe, Mathias Rösel, Aljoscha Riehn

Nuntii Latini mensis Aprilis 2020 [5:48 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick April 2020

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Mai 2020, 00:00 Uhr

Rubriken