Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Maii 2020

Lateinischer Monatsrückblick

31. Mai 2020

Civitas Israel collegium novum summorum magistratuum adepta est +++ Pastor controversus Bremae +++ Bellum ante LXXV annos finitum +++ Pippilotta Soccalonga annum iubilaeum celebrat

Historisches Bild [Quelle: LIS Zentrum für Medien]
Nach fast sechs Jahren war der Zweite Weltkrieg zu Ende. Die großen Zerstörungen sorgten noch lange für Hunger und Leid. Das Bild zeigt die Bremer Schule an der Nordstraße mit Blick in Richtung Westen. [Quelle: LIS Zentrum für Medien]

Civitas Israel collegium novum summorum magistratuum adepta est

Civitas Israel, postquam tractandae rei publicae consilia per spatium sex mensium et anni debilitata atque oppressa sunt et tria suffragia in anno uno lata sunt, collegium novum summorum magistratuum adepta est. LXXIII ex CXX legatis popularibus suffragium tulerunt, ut factio Likud et factio Caerula atque Alba et ceterae factiones minores coitionem facerent. Praesides factionum invicem munus suscipient secundum rationem vicissitudinis. Praeses factionis Likud, Benyamin Netanyahu (LXX annos natus), primum per spatium sex mensium et anni moderator rei publicae fiet. Deinde Benny Gantz (LX annos natus), moderator mediani concilii Caeruli atque Albi, illi succedet. Legati populares commendaverant, ut creatio collegii summorum magistratuum ad Netanyahu delegaretur, quamquam huic corruptelae criminatio imminet.

Pastor controversus Bremae

Ecclesia Evangelica Bremensis actionem ad disciplinam pertinentem contra suum controversum pastorem, Olaf Latzel, e civitate Sancti Martini fecit, quod Latzel de hominibus homosexualibus anno ante detractive dixerat. Tunc iste theologus homines homosexuales inter alia nocentes vocavit, quorum modus vivendi esset contra ordinem creationis, quae biblia condita sit. Etiam causae criminalis actor Bremensis quaestionem in Latzel habet.

Bellum ante LXXV annos finitum

Toto orbe per coronavirum capto de bello mundano ante LXXV annos finito admonitum est. Caeremoniae memoriae in urbibus Lutetia Parisiorum et Londinio et Moscua obligationum hygienicae causa maxime coercitae sunt. In Francia Emmanuel Macron praesides coronas in memoria et Caroli de Gaulle imperatoris et hominum bello mundano occisorum deposuit. In Britannia Elisabetha II regina civibus orationem per televisionem editam habuit. 

Pippilotta Soccalonga annum iubilaeum celebrat

Puella lentiginosissima crinibus rutilis in nodos collectis toto mundo nota est: Pippilotta Soccalonga in Villa Confusa habitans. Ficta est puella ista petulans ab Asteria Lindgren. Ante LXXV annos haec fabula in Suecia edita est. Societas editoria Hamburgensis Oetinger hunc annum iubilaeum a.d. XII Kal. Iun. celebravit, qui est dies natalis Carinae Nyman, filiae Asteriae Lindgren. Volumina tres de Pippilotta in LXXVII linguas conversa LXVI•M•M vendita sunt – ex eis in Germania tantum LXXXVI•C•M.

Autor*innen: Imke Tschoepe, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel, Berit Wenderhold

Nuntii Latini mensis Maii 2020 [4:43 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick Mai 2020

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. Juni 2020, 00:00 Uhr

Rubriken