Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iulii 2020

Lateinischer Monatsrückblick

30. Juli 2020

Turma Werder Bremae in prima liga ludere pergit +++ Duda praeses Poloniae manet +++ Bolsonaro coronaviro infectus +++ Institutio ad huius aetatis rationem componatur

Weserstadion [Quelle: Radio Bremen]
Nur ein einziges Mal konnte Werder in dieser Saison im Weserstadion gewinnen. [Quelle: Radio Bremen]

Turma Werder Bremae in prima liga ludere pergit

Turma Werder Bremae adhuc in prima liga foederali Germaniae ludens iterum casum, qui magni momenti fuisset et turmam gradu depulisset, avertit. Ea turma exercitatoris Floriani Kohfeldt in certamine posteriore relegationis contra Primam Turmam Pedefolli Ludentium Heidenheim tertium locum secundae ligae foederalis Germaniae tenentem pedifolle bis in portam inimicam atque bis in portam suam ingesso victoriam adepta est. Ea re turma Werder, quae in certamine anteriore pedifolle in portam a neutra turma ingesso vincere non potuit, secundum descensum memoriae societatis prohibuit, postquam primum anno MXXM decessit. Hi lusores, qui pedifollem in portam ingesserunt pro societate, quae quater pedifolli ludentium principatum Germaniae consecuta erat, fuerunt Normannus Theuerkauf, qui antea apud turmam Werder luserat et nunc pedifollem in portam suam misit, ac Ludowicus Augustinsson.

Duda praeses Poloniae manet

Andrzej Duda Poloniae praeses conservativus ac patriae valde studens suffragiis latis anguste victor discessit. Is legitimus officio praepositus quadraginta et octo annos natus provocatorem suum, Rafal Trzaskowski, Europae faventem suffragio decretorio lato non minoribus quam tribus partibus ex centum vicit. Victoria suffragiorum Dudae imperium factionis regentis PiS ultra confirmabit. Tamen angustus electionis egressus peritis signum videtur repugnantiae civili libertati faventis Polonicae augescentis.

Bolsonaro coronaviro infectus

Iairus Bolsonaro, praeses Brasiliae, Iulio mense novo coronaviro infectus est. Apud se autem „optime“ esse politicus conservativus ac patriae valde studens dixit. Bolsonaro iterum atque iterum periculum pandemiae per coronavirus effectae detrectaverat et iterum atque iterum gerendum larvae, quod in capite Brasiliopoli iussum est, contempserat. Bolsonaro per tempus contagionis quam plurimum laborare expertus est, ne infirmitatem patefaceret.

Institutio ad huius aetatis rationem componatur

Concilium Germanum scientiae suadet, ut institutio patrimonii culturalis Borussiae, quae est maxima institutio patrimonii culturalis Europaeae, funditus in ordinem novum redigatur. Facultates thesauri rerum collectarum toto mundo praeclararum hoc tempore non satis exhaustas esse dixit Marina Muenkler, praeses illorum, quorum sententia de hac re rogata est. Cui institutioni „ordines atque rationes diffusas quaestionum solvendarum“ impedimento esse. Hoc renovamen nonnullos annos exiget.

Autor*innen: Imke Tschoepe, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel, Berit Wenderhold

Nuntii Latini mensis Iulii 2020 [3:52 Minuten] Lateinischer Monatsrückblick Juli 2020

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. August 2020, 00:00 Uhr

Rubriken