Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Februarii 2020

Lateinischer Monatsrückblick

28. Februar 2020

Confusio inter democratas civitatum Foederatarum Americae +++ Kramp-Carpentarius praesidium renuntiat +++ Papa in caelibatu permanet +++ Curruum agmen ferriviarium Bremae exorbitat

Der neue Papst [Quelle: ARD]
Papst Franziskus hat die Hoffnungen der Reformer enttäuscht. [Quelle: ARD]

Confusio inter democratas civitatum Foederatarum Americae

Primis praeelectionibus ad designandum candidatum praesidentis Civitatum Foederatarum Americae habitis Iovae in Civitate Foederali confusio computandis suffragiis candidatorum Factionis Democratarum facta est. Editio exitus certi per complures dies dilata est. Secundum exitum ultimum Pete Buttigieg, pristinus praefectus urbis South Bend atque in re publica temperatus, vicit. Bernie Sanders senator sinister, qui antea victor exspectatus esset, loco secundo contentus esse debuit.

Kramp-Carpentarius praesidium renuntiat

Berolini. Praeses Factionis Christianorum Democraticorum Anna Margarita Kramp-Carpentarius munus candidatorium cancellarium renuntiat et etiam mox praesidium factionis deferre cupit. Quod improbationibus in Thuringia suffragii ministri primi causa factis illa LVII annos nata inopinate promulgavit. Se tamen praesidium factionis gesturam esse dixit, usque donec congressus factionis de munere candidatorii cancellarii decernet. Se ministram defensionis ad cancellariae Germaniae voluntatem fore.

Papa in caelibatu permanet

Franciscus Papa commendationi episcopali, qua caelibatus partim remitteretur – quae res autem in controversia versatur - secutus non est. Societas laicorum, quae nominatur „Nos ecclesia sumus“ („Wir sind Kirche“), epistula papae postsynodica sub titulo „Querida Amazonia“ contenta non est. Princeps ecclesiae Catholicae autem in documento ultimo eventus synodi in regione Amazonica habiti complectens suasit, ut in ea regione plures missionarii pluresque feminae munera laicorum susciperent.

Curruum agmen ferriviarium Bremae exorbitat

In statione ferriviaria Bremae-Vici Novi principio huius mensis compluribus curribus agminis onerarii exorbitatis graviora detrimenta binariis orbitariis facta sunt. Interim etiam statio principalis praecludebatur, ita ut tota in Germania septentrionali commeatus agminum ferriviariorum prohiberetur. Renovatio binarum plus quam X dies permanebat. Causa exorbitationis nondum omnino nota est.

Autor*innen: Berit Wederhold, Imke Tschoepe, Mathias Rösel, Aljoscha Riehn

Nuntii Latini mensis Februarii 2020 [3:05 Minuten]

Lateinischer Monatsrückblick Februar 2020

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, 1. März 2020, 00:00 Uhr

Rubriken