Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein

Grex Translatorum

Das Übersetzerteam

2. Februar 2009

Dr. Heinrich Fliedner

Dr. Heinrich Fliedner [Quelle: Lateinredaktion]
Dr. Heinrich Fliedner [Quelle: Lateinredaktion]

Nomen est mihi Heinrich Fliedner. Natus sum Hamburgi anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo. Maturitatis examine in oppido Cuxhaven absoluto studui philologiae classicae et historiae in universitatibus studiorum Heidelbergensi, Vindobonensi, Chiloniensi, quo loco doctoris philosophiae gradum assecutus sum. Post per aliquot decennia in schola Bremensi docui historiam et linguam Latinam. Nunc rude donatus sum. Amore Latinitatis impulsus non semel interfui Septimanae Latinae Amoeneburgensi, et cum Bremae sum, quoquo mense Circulo Latino interesse soleo.
In nuntiis faciendis mihi cordi est, ne res naturales omittantur.

Isabella Grüninger

Isabella Grüninger [Quelle: Lateinredaktion]
Isabella Grüninger [Quelle: Lateinredaktion]

De origine: nata in urbe Bonna anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono de litteris: studium litterarum Latinarum et Germanicarum in urbibus Bonna atque Colonia de officiis: in urbe Cuxhaven discipulos doceo et educo de rebus privatis: duo filii mihi sunt cum marito York.

York Grüninger

York Grüninger [Quelle: Lateinredaktion]
York Grüninger [Quelle: Lateinredaktion]

Natus sum in urbe maritima Bremerhaven anno millesimo nongentesimo sexagesimo quarto. Adulescens Friburgo, Basilia, Colonia in urbibus commoratus sum auctoribus Latinis Graecis Germanicis studens. Coloniae examinatus ad Guestfalios me contuli, quorum liberos ut litteras docerem. Post tres quidem annos patriam reversus sum. His temporibus non iam iuventutem urbis Bremerhaven ad auctores antiquos legendos duco, sed etiam academicos ad ducendam
iuventutem.

Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010)

Dr. Franz Hartmann [Quelle: Lateinredaktion]
Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ) [Quelle: Lateinredaktion]

Dr. Franz Hartmann anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto in vico Molbergen prope oppidum Cloppenburg natus est. Oeniponti, Mogantiaco et Gottingi linguis classicis, historiae, sociologiae, politicae, arti educandi per decem annos studuit.
Has disciplinas scholae cooperativae Weyhe per triginta annos docebat.
Dum homo zoon politicon esse dicitur, imprimis Socialistae necesse est, in re publica versari.

Kurt Hille ( † 23. Februar 2017)

Kurt Hille [Quelle: Lateinredaktion]
Kurt Hille [Quelle: Lateinredaktion]

Nomen mihi est Kurt Hille, anno millesimo nongentesimo quadragesimo tertio natus sum. In universitate studiorum Marburgensi linguis Latinae et Graecae studui. Deinde triginta duos annos Bremae linguam Latinam docui. Nunc emeritus sum.
Ante decennium in internationali conventu Latino ALF intellexi linguam Latinam non modo linguam theoreticam ("mortuam") esse, sed etiam vivum colloquendi instrumentum. Quo ex tempore Latinitas viva mihi cordi est: Nunc non modo unus e moderatoribus sum in Septimanis Latinis Europaeis, quae quotannis Amoeneburgi in Hassia mense Iulio fiunt [www.septimanalatina.org], sed etiam Bremae in circulo Latino cum amicis Latine loqui soleo. Ad hoc gaudeo, quod Radiophonia Bremensis singulis mensibus locum nuntiis Latinis edendis praebet.

Volker Lütjens

Volker Lütjens [Quelle: Lateinredaktion]
Volker Lütjens [Quelle: Lateinredaktion]

Volker Lütjens anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo in oppido Flensburg natus est. Hamburgi linguis classicis studuit. His peractis Bremae linguam Graecam et Latinam per quadraginta fere annos docuit. Amator maximus pediludii est; itaque si in nuntiis Latinis de rebus pedifollicis agitur, is nuntius certe ab eo confectus est.

Frank Schirmer

Frank Schirmer [Quelle: Radio Bremen, Hannelore Zöllner]
Frank Schirmer [Quelle: Radio Bremen, Hannelore Zöllner]

In Lubeca prisco Hansarum capite anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio natus in Hammonia studiis historicis atque Latinis deditus nunc Portu Bremensi discipulas discipulosque doceo. Cum autem otiosus sum, aut ambulo cum cane aut autobirota vehor.

Hannelore Zöllner

Hannelore Zöllner [Quelle: Lateinredaktion]
Hannelore Zöllner [Quelle: Lateinredaktion]

nata MCMXL AD Vratislaviae
adulta Hannoverae
commorata studiorum causa Gotingae
examinata ibi in rebus classicis
merita de adulescentibus puellisque annos quadraginta
emerita tamen studiis classicis dedita atque magnis canibus nigris

Jörg-Dieter Kogel

Jörg-Dieter Kogel [Quelle: Lateinredaktion]
Jörg-Dieter Kogel [Quelle: Lateinredaktion]

Anno MCML natus Aquisgrani in studiis humanitatis eruditus est. Colonia litteris, historiae atque philosophiae studuit.Bremae gubernat, quae cottidie emissa sunt a radiophonia Nordwest, quo nomine Radio Bremen et NDR communiter emissiones culturales diffundunt.Cum est otiosus, commoratur Romae.

Bremen Zwei