Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Septembris 2013

Lateinischer Monatsrückblick

1. Oktober 2013

Angela Merkel victoriam magnam consecuta

Bundeskanzlerin Angela Merkel (CDU, M) hält am 22.09.2013 in der Parteizentrale in Berlin nach Bekanntgabe der ersten Ergebnisse der Bundestagswahl Blumen in der Hand. [Quelle: DPA]
Angela Merkel [Quelle: DPA]

Ex electione parlamentaria huius anni Uniones Christianae et Democratica et Socialis longe superiores exierunt. Angela Merkel, quae est cancellaria et praeses factionis, cancellariatum suscipiet tertium. Liberales primum ab anno millesimo nongentesimo undequinquagesimo parlamento Germaniae non intererunt. Qua de causa Philipp Rösler praeses huius factionis munere se abdicavit.

Mursi in ius vocatus

Mohammed Mursi praesidens Aegypti pristinus accusatur, quod fuerit homicidii auctor. Qui munere deiectus una cum quattuordecim viris, qui societatem fratrum Muslimorum sequuntur, in ius vocatus est. Permultis hominibus reclamantibus mense Iulio ineunte Mursi a ducibus militum dimissus erat.

In bello civili gasum mortiferum adhibitum

Bashar al-Assad et qui cum eo Syriam dominantur loca Damasco propinqua gaso mortifero petiverunt. Id ex eis  concludi potest, quae inspectores Unitarum Nationum ibi cognoverunt. Illi moderatores Syriae interim assensi sunt, ut omnia eorum arma toxicata destruerentur hac consociatione internationali curante.

Electiones in Bavaria atque Hassia habitae

Horst Seehofer vor der Speckflagge [Quelle: DAPD]
Horst Seehofer [Quelle: DAPD]

In electionibus Bavariae Unio Christianorum Socialium maximam suffragiorum partem adepta est. Itaque Horst Seehofer praesidens ministrorum per lustrum cum Liberalibus coalitione coniunctus solus regere poterit. Liberales autem ibi parlamento non iam intererunt.Ex electionibus Chattis Unio Christianorum Democratarum victrix ante Democratas Sociales exiit.

Costa Concordia erecta

Fabri navales Costam Concordiam navem circumvectoriam naufragio inclinatam erexerunt. Quod effecerunt quingenti homines triginta naviculis adhibitis. Illa navis ante viginti menses in cautes Igilii, insulae Italicae, illisa erat.

Lugete, o Veneres

Marcel Reich-Ranicki aetate nonaginta trium annorum mortuus est. In Germania adhuc nullus litterarum iudex nobilior erat atque maiore auctoritate praeditus. Apud multos homines laudem sibi peperit et favorem disputando in serie emissionum quadam televisifica, cui nomen erat Quaterni Litterati.

Dominus circulorum

Thomas Bach in urbe Rio de Janeiro praesidens Concilii Internationalis Olympici creatus est. Qui vir in iure civili eruditus anno millesimo nongentesimo septuagesimo sexto una cum grege Germaniae certamine battuendi Olympia vicerat. Ante eum Jaques Rogge e Belgio ortus ab anno bis millesimo primo hoc munere functus erat.

Mutatio loci inexspectata

Mesut Özil pedilusor reliquit societatem pedifollicam Real Madrid, qua saepius nulla campionatum Hispaniae adepta est; nunc Londiniensis factus pro societate Arsenal ludit. Quae societas lusorem pretio quinquaginta milionum Euronum emisse dicitur. Rebus sic se habentibus Özil pristinus ille Bremensis lusor Germaniae carissimus omnium temporum est.

Notabilia: Musica in Colonia Agrippinensium Romana

Cantus, quos antiquis temporibus homines modulabantur, iam dudum conticuerunt. At sunt reliquiae, e quibus videri potest, olim fuisse, qui artem musicam exercerent, instrumenta scilicet musica et imagines hominum instrumentis canentium aliaque documenta. Talibus rebus in museo Coloniensi expositio est dedicata, per quam certis temporibus etiam visitatores ab hominibus peritis ducuntur. Praeterea concentus musicae antiquae eduntur.

Plura in interrete inveniuntur sub:

Römisch-Germanisches Museum

Ille quis fuit:

Natus est ille in urbe Lugduno. Itaque primus fuit, qui non in Italia natus Romanorum imperator factus est. Sed quis tum credidisset talem infantem, talem puerum, talem adulescentem aliquando imperatorem futurum esse? Fuit imbecilla valetudine, lingua haesitante et quamquam litterarum studiosissimus erat, a familia, quin etiam a matre ipsa omnibus contumeliis onerabatur. Sed tamen – imperatore ab insidiatoribus e medio sublato ille ipse a militibus praetorianis imperator novus salutatus est. Tredecim annos imperator Romanorum fuit. His annis aquarum ductus exstruxit, vias munivit, portum Romae fecit. Quamquam de re publica bene meruerat, tamen mense Octobri veneno necatus est; neque abest suspicio, quin uxor ipsa auctrix huius necis fuerit.

Ille fuit mense Septembri:

Publius Vergilius Maro poeta

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick September 2013

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Septembris 2013 [5:35 Minuten]

Nuntios recitat: Dr. Heinrich Fliedner

Rubriken