Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Septembris 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. Oktober 2015

Europa profugis expetita

Flüchtlinge zwischen Soldaten [Quelle: Radio Bremen]

Ministri Unionis Europaeae ab internis negotiis decreverunt, ut centum viginti milia profugorum in omnes Unionis civitates distribuerentur. Germani ad triginta milia profugorum recipient, quorum plurimi e Syria sunt profecti. Inter alios moderatores Hungariae Tsechiaeque pronuntiaverunt se plures profugos recipere nolle.

Machinatio pessimi exempli

  Fabricatores autocinetorum Volkswagen in Civitatibus Unitis Americae machinationibus quibusdam effecerunt, ut in examinationibus vehiculorum suorum Diselianorum emissiones nocentes multo minores viderentur. Qua de causa eis nunc imminet multa aliquot miliardorum dollariorum. In foro argentario pretium sortium illius societatis deminutum est circiter quinta parte.                               

Alexis Tsipras triumphans

Alexis Tsipras [Quelle: DPA]
Alexis Tsipras [Quelle: DPA]

Electionibus parlamentariis in Graecia habitis consociatio Sinistrorum Syriza nominata Alexis Tsipras duce vicit. Tsipras mense priore praesidentis ministrorum munere se abdicaverat et electiones novas constituerat. Civitatis Graecae ruina fortunarum vix pecuniis ab Unione Europaea auxilio datis aversa erat.                                                                    

Papa ducem rebellantium visitans

Franciscus papa iter in Cubam faciens, quae insula adhuc doctrina communistica regitur, Fidel Castro ducem rebellionis et praesidentem pristinum visit. Castro praesidente sectatores fidei catholicae per decennia vexati atque oppressi erant. Illud ecclesiae catholicae caput in gratiam reconciliaverat et Civitatum Unitarum Americae et Cubae moderatores, quorum alter alterum hostem perosum habuerat.

Monti nomen pristinum

Altissimum montem in America Septentrionali situm denuo Denali nominari Barack Obama Civitatum Unitarum praesidens iussit, dum per Alascam civitatem iter facit.  Centum annis ante hic mons iussus erat appellari non iam nomine ab indigenis dato sed Mount McKinley vocari.

Britanniam diutissime regnans

Queen Elizabeth II [Quelle: DPA]
Queen Elizabeth II [Quelle: DPA]

Elisabetha Secunda est regina, qua diutius Britanniam rexit nulla. Regnum adepta est ante sexaginta tres annos aetate viginti septem annorum. Qua regendi diuturnitate superavit Victoriam abaviam. Regina Britanniae in illa monarchia parlamentaria potestate praedita non est, sed caput civitatis officia curat repraesentativa.

Actus barbarici

Blick auf den Baal-Tempel im syrischen Palmyra. [Quelle: picture alliance / zb]

Terroristae Civitatis Islamici, ut ipsi se vocant, templum Baal dei, quod in Oasi Palmyra situm est, displosione deleverunt. Terroristae Palmyram mense Maio expugnaverant. Quod templum ante duo milia annorum exstructum in numero hereditatum mundanarum habebatur. Paulo ante templum deletum Chaled al-Asaad, qui excavationibus ruinarum praefuerat, a terroristis decapitatus erat.

Homines primordiales detecti

In specu non procul ab urbe Johannesburg in Africa Meridiana sito detectae sunt reliquiae speciei humanae, quae fuit inter abavos hominum recentium. Illi speciei inditum est nomen Homo naledi ab eo loco, ubi inventa erat. Qui homines primordiales altitudine circiter unius metri et dimidii erant et pondere ad quadraginta quinque chiliogrammata; cerebrum autem illorum non maius erat malo.

Roma antiqua opinione maior

Urbs Roma ante plus duo milia quingentos annos multo maior fuit, quam adhuc credebatur. In colle Quirinali, qui est inter septem colles urbis, repertae sunt reliquiae aedificii, quod sexto saeculo ante Christum natum exstructum erat. Adhuc ibi nihil nisi sepulcretum fuisse opinio erat.

Notabilia I: Barbarorum thesaurus

Saeculo tertio fines imperii Romani tuti non erant. Germanorum catervae trans Rhenum invaserunt et res pretiosas rapuerunt villas vel vicos populati. Cuius rei testimonium est thesaurus rerum argento, orichalco, aere, ferro confectarum prope Spiriam inventarum. Ibi enim videntur barbari rapaces, cum domum redierunt, a classe Romana deprehensi ea quae rapuerant in flumine Rheno amisisse. Hic thesaurus spectari potest in museo oppiduli Iphofen usque in mensem Novembrem ineuntem.

Plura invenies in interrete sub

Der Barbarenschatz [PDF, 840 Kb]

Notabilia II: Medici Romani

Usque ad Kalendas Novembres Coloniae spectari potest expositio de medicis Romanis confecta. Qua in urbe enim plura eius temporis sepulchra medicorum detecta sunt quam ullo alio loco imperii Romani. E rebus ibi inventis multa de diversis disciplinis artis medendi cognosci possunt.

Plura invenies in interrete sub:

Medicus - der Arzt im römischen Köln

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick September 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Septembri 2015 [6:34 Minuten]

Nuntios recitat: York Grüninger

Rubriken