Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Novembris 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. Dezember 2015

Terrorista necatus

Abdelhamid Abaaoud, quo  auctore nuper impetus terroristici Parisiis sunt peracti, necatus est, dum custodes publici operam dant iis indagandis, qui haec scelera commiserant. Terroristae islamistici in capite Francogalliae caedem atrocem fecerant, in qua centum triginta homines vitam amiserunt. Quo facto parlamentum Francogalliae constituit, ut status extraordinarius in tres menses extenderetur.

Menschen mit Transparenten auf dem Place de la Republique in Paris [Quelle: Radio Bremen, Marcus Behrens]

Helmut Schmidt honesto funere elatus

Hamburgi exsequiis in ecclesia cardinali Sancti Michaelis rite celebratis Germani Helmut Schmidt cancellario pristino suprema solverunt. Angela Merkel cancellaria et Henry Kissinger Civitatum Unitarum Americae pristinus minister ab exteris laudationes habuerunt. Postea mortuus in coemeterio Ohlsdorfensi in familiae sepulchro conditus est

Argentinae res mutatae

In Argentina Mauricio Macri conservativus candidatus regentibus adversans ex electione decretoria praesidens novus exiit. Qui adhuc magister civium Bonaerensium fuerat. Daniel Scioli candidatus alter victus est, quamvis a Cristina Kirchner praesidente adiutus esset.

Speculator in Vaticano detectus                                               

Lucio Angel Vallejo Balda clericus ex Hispania ortus in civitate Vaticana in custodiam datus est. Cui familiari Francisci papae crimini datur arcana curiae prodidisse. Quae proditio arcanorum iam secunda est, quae intra paucos annos in civitate Vaticana facta est.

Klitschko magister civium iterum

Vitali Klitschko, qui quondam campio mundanus pugilum erat, Kioviae in capite Ucarainae magister civium esse pergit, cum electione decretoria Borislaw Berjosa adversarium vicerit. Ille usque a mense Maio anni bis millesimi quarti decimi Kioviam administrabat.

Mafiosi in ius vocati

Romae causa nostrae memoriae rerum Italicarum maxima agi coepta est. Quadraginta sex homines, quos suspicio est e Mafiosis metropolitanis esse, accusati sunt corruptionis, fenoris, violentae exactionis. Caput turbae scelestae habetur Massimo Carminati, qui se ipsum quodam tempore Romae regem appellaverat.

Nymphaeum denuo splendet

Romae nymphaeum nomine Fontana di Trevi nuper refectum tam splendidum est quam antea.Quod sub colle Quirinali situm notissimus est lacus urbis. Quotannis miliones visitatorum e toto orbe terrarum attrahit. Et scaena fuit pellicolis; in iis est La Dolce vita a Federico Fellini dispositore disposita, in qua Anita Ekberg actrix in lacum descendit veste luxoriosa tecta.

Trevi-Brunnen; Rom, [Quelle: MR, Martina Raake]
Rom, Trevi-Brunnen [Quelle: MR, Martina Raake]

Fautores pediludii susurrant Latine                                         

Inde a mense Septembri fautores societatis pedifollicae Real Madrid nuntios de illa manu, quae est iis carissima, lingua Latina usi emittunt. Quos fautores societatis pedifollicae FC Barcelona, qui iis inimicissimi sunt, aequare voluerunt. Sed aliter atque in illo certamine manuum pedifollicarum El Clasico nominato, in quo Matritenses nullo ad quattuor interierunt, in hoc quidem certamine devicti sunt Barcinenses: Homo quidam Matritensis linguae Latinae peritus nuntiis ab iis scriptis multa vitia inesse demonstravit.

Notabilia: Brocomagus exhibetur

Argentorati in museo archaeologico usque ad finem mensis Decembris spectari potest expositio, qua docetur de Brocomago Tribocorum capite. Excavationibus enim recentibus multa cognita sunt de origine eius, quam late oppidum patuerit temporibus Romanis, quemadmodum homines tum vitam degerint, quibus rebus occupati fuerint, quae quaestus genera ibi locum habuerint, quos deos incolae coluerint, quae fuerint consuetudines sepeliendi et mortuorum reminiscendorum.                                

Plura invenies in interrete sub:

Ausstellung über Brocomagus/Brumath, einst Hauptort der Triboker

Optamus lectoribus nostris: Sit vobis festum natalis Domini laetum et bene perveniatis in annum novum.

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick November 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Novembris 2015 [5:26 Minuten]

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Rubriken