Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Octobris 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. November 2015

Ius asyli mutatum 

Opinione celerius novum asyli ius valere coepit. Quo facto asylum petentes, quibus in Germania manere non est concessum, celerius in patriam redigi possunt. Praeterea in futurum non pecunia, sed rebus ad vivendum necessariis adiuvabuntur.

Factio dextra vicit

Ex electionibus parlamentariis in Confoederatione Helvetica habitis Factio Popularis victrix exiit. In petitione dextri populismi fautores postulaverant, ut leges de asylo intenderentur. Democratae Sociales secundum locum obtinuerunt.                               

Praemia Nobeliana attributa

Swetlana Alexijewitsch [Quelle: DPA]
Swetlana Alexijewitsch [Quelle: DPA]

Quod de democratia conficienda  bene meritae sunt, quattuor consociationes Tunesiae Praemio Nobeliano pacis huius anni honorantur. Praemium litterarum autem adiudicatum est Svetlana Aleksijevichauctrici Belorussicae, quae libro de bello Afgano scripto nota est.  Praemia Nobeliana mense Decembri tradentur.                                                                 

Conventus episcoporum finitus

Conventus episcoporum catholicorum, in quo actum erat de rebus nuptialibus et familiaribus, post tres septimanas finitum est. Consilia conscripta papae tradita sunt. Inde fieri poterit, ut homines fidei catholicae, qui divortio facto secundum matrimonium inierint, non iam sacramentis excludantur. Hominibus autem eiusdem sexus etiam in futurum matrimonio coniungi non licebit.  

Viviturne in Marte planeta?

Americani docti exploratro spatiali Mars Reconnaissance Orbiter nominato vestigia aquae in illo planeta cognoverunt. Qua re verisimilius esse videtur ibi animantia vivere posse. Mars inter planetas systematis Solis simillimus est Terrae

De Asterige libellus novus

Eine Familie ließt im neuen Asterix-Band  "Der Papyrus des Cäsar" [Quelle: DPA]

Famosae sunt illae de Asterige Gallo fabellae picturatae, quarum tricesima sexta nunc est edita. Qua in fabula, cui titulus est Papyrus Caesaris, Asterix et Obelix una cum ceteris denuo in ipsa Gallia agunt. Inter personas insidiosas velut Greulicem et Tullium Destructivum, qui iam notissimi sunt, homo fraudulosus nomine Promoplus primum inducitur.

Havaii in insula Germanus victor

Jan Frodeno Saravipontanus quintus Germanus est, qui certamine Ironman nominato in insula Havaii palmam accepit. Hoc certamen inter contentiones athleticas numeratur maximas. Athletis tria virgula octo chiliometra natanda, centum octoginta chiliometra birotanda sunt, deinde cursus Marathonius absolvendus est.   

Castra Romana detecta

Archaeologi primum in confinio urbis Hannoverae castra Romana exploraverunt. Ibi fossa areae cuidam circumiecta atque porta more Romanorum constructa investigatae sunt. Haec castra erant posita, cum Romani paulo ante vel post Christum natum eam regionem occupaverunt.

Notabilia: Initia Augustae Vindelicorum

Inter vetustissimas Germaniae urbes Augusta Vindelicorum secundum locum obtinere videtur. Constat eam originem duxisse e castris, quae tempore imperatoris Augusti posita erant. Quae nota sunt de ea urbe ab illis temporibus usque ad finem imperii Romani, expositione magnifica cognosci possunt, quae rebus ibi effossis nititur. Quae exhibentur, imprimis pertinent ad rem militarem, commercium, itinera, religionem, vitam cottidianam, res funebres.

Plura invenies in interrete sub:

Römerlager - Das Römische Augsburg in Kisten

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Octobris 2015 [4:33 Minuten]

Nuntios recitat:Dr. Heinrich Fliedner

Rubriken