Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Octobris 2014

Lateinischer Monatsrückblick

5. November 2014

Commissio Europaea creata                                                               

Omnes viginti septem candidati maiore parte suffragiorum  parlamenti Europaei creati sunt commissarii regiminis Europae novi. Quos Jean-Claude Juncker praesidens commissionis commendaverat. Kalendis Novembribus munera susceperunt; quibus fungentur per quinque annos.

Armorum venditiones non publicari licet

Moderatoribus Germaniae licet tacere de agendo cum aliis civitatibus de armis vendendis. Id summum rei publicae iudicium constituit. Cum autem permissum erit, ut arma vendantur, parlamentum certiorem fieri oportet.

Traminum commeatus operistitio inhibitus

Ein roter Zug der Deutschen Bahn trägt ein Plakat mit der Aufschrift GDL und steht im Bahnhof am Gleis. [Quelle: Radio Bremen, Johanna Ohlau, Montage]

Traminum gubernatores in magna parte Germaniae operistitio commeatum ferriviarium stiterunt. Eorum collegium hoc modo poscit et maiores mercedes et tempus laboris minutum. Praeterea postulat, ut sibi ius concedatur agendi de condicionibus quaestus pro ceteris quoque operariis ferriviariis.

Germani Olympia petunt

Ut ludi Olympici aestate anni bis millesimi vicesimi quarti Berolini vel Hamburgi habeantur, petitio fiet. Id decrevit Societas Athletica Germaniae Olympica. Artifices Hamburgenses, inter quos Joachim Lux theatri praefectus, Udo Lindenberg musicus, Volker Lechtenbrink actor, id agere coeperunt, ut peterent ludos Olympicos sua pro urbe.

Vehiculum spatiale fractum

Americanorum vehiculum spatiale, quo homines non vehebantur, displosum est modo profectum. Inerant res, quibus sustentaretur statio spatialis internationalis. Illius sex astronautae, quorum unus est Germanus, hac clade in periculum non adducuntur, cum eis suppeditent copiae  paucorum mensium.

Siegfried Lenz mortuus

 [Quelle: ]

Siegfried Lenz fabularum auctor die septimo mensis Octobris obiit octoginta octo annos natus. Inter huius opera, quae magni habentur momenti, illa fabula numeratur, cui titulus est Die Deutschstunde. Lenz in rebus civilibus id egit, ut animi et Polonorum et Israelianorum cum Germanorum animis reconciliarentur.

Incipit nova aetas                                                                   

Robin Dutt exercitator manus pedifollicae Werder Bremen dimissus est, postquam pedilusores eius e nullo horum novem certaminum victores exierunt. Cui successor factus est Viktor Skripnik pedilusor societatis Werder pristinus. Willi Lemke munus capitis procuratorum deposuit; ei successit Marco Bode, qui temporibus praeteritis manui pedifollicae  Germaniae inerat. Quo lusore Werderani ter poculum Germaniae, semel campionatum adepti sunt.

Pistorius in carcerem coniectus

Oscar Pistorius cursor Africa Meridiana ortus in custodiam quinque annorum datus est. Athleta enim puellam domi per portam clausam telis transfixerat. Pistorius  certaminibus Paralympicis ter nomisma aureum assecutus est.

Notabilia: Vestigia imperatoris

In museo oppidi Ingelheim ad Rhenum siti usque in mensem Decembrem medium patet expositio, qua demonstratur, quae saecula posteriora de imperatore Carolo Magno sentiebant.  Quae expositio est una e pluribus in Germania et Francogallia habitis, quae memoriae illius principis celeberrimi hoc anno sunt dedicatae, qui ante mille et ducentos annos mortuus est.

Plura invenies in interrete sub:

Dem Kaiser auf der Spur – 1200 Jahre Karl der Große und Ingelheim

Ille quis fuit:

Cognomen celeberrimum ille, quem quaerimus, accepit a proavo, qui quinque saeculis ante de re publica Romana instituenda bene meruerat. Ipse autem de re publica sive conservanda sive restituenda pugnavit - sed frustra: quindecim annos post quam in acie victus initio mensis Novembris mortem sibi consciverat, Augustus principatum instituit: res publica esse desiit. Sed ille non modo vir magna virtute fuit, sed etiam litteris optime eruditus. Cum Cicerone oratore amicitia coniunctus erat. Exstant multae epistulae, quas alter alteri scripserat. Cicero ei nonnullos libros de arte oratoria scriptos dedicaverat, quin etiam unum librum illius cognomine inscripsit. Sed ille apud plerosque notus est eo facto, quo rem publicam servare studuit.

Ille fuit in Nuntiis mensis Septembris

Desiderius Erasmus Roterodamus humanista

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Octobris [5:05 Minuten]

Nuntios recitat: York Grüninger

Rubriken