Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Octobris 2013

Lateinischer Monatsrückblick

1. November 2013

Profugi affluere pergunt

 [Quelle: ]

Copiae navales Italiae permultos profugos ex Africa profectos prope oram Siciliae servaverunt. Iam ante nonnullas septimanas in naufragio duarum navium sescenti profugi vitam amiserant. Moderatores civitatum Europae, qui Bruxellas ad colloquium convenerant, se tales calamitates prohibituros esse nuntiaverunt. Non autem mutabitur modus, quo ii tractantur, qui asylum petunt.

Ruina aversa

Ruina, quae aerario Unitarum Civitatum Americae impendebat, a congressu in ipso discrimine aversa est. Pugna per septimanas cum Barack Obama praesidente facta Republicani concesserunt, ut plus aeris alieni fieret. Qua re ab administratione civitatis et debita quae sunt solvi possunt et magistratibus mercedes reddi.

Expeditio Afgana finem habet

Decem annis post, quam in Afganistaniae regionem septentrionalem missi sunt, ultimi militum Germanorum in patriam revocati sunt. Inter caerimoniam Thomas de Maizière minister defensionis et Guido Westerwelle minister ab exteris castra in Kundus exstructa militibus Afganis tradiderunt. Inter hanc expeditionem extraneam exercitus Germaniae Foederalis, qua adhuc nulla maior erat, quinquaginta quattuor milites Germani vitam amiserunt.

De coalitione agi coeptum

Quattuor septimanis post electiones factas legati Unionis Christianae et Democratarum Socialium de coalitione ineunda agere coeperunt. Usque ad finem anni cunctis controversiis sublatis et sermonibus consensu omnium  finitis collegium regentium constitutum iri sperant.

Capita Viridium nova

Cem Özdemir [Quelle: Radio Bremen, Ute Hanefeld]
Cem Özdemir [Quelle: Radio Bremen, Ute Hanefeld]

Simone Peter et Cem Özdemir in conventu Viridium creati sunt praesides factionis. Illa mulier e Saravia orta succedit Claudia Roth, quae id munus non iam petiverat. Ii, qui Viridibus praefuerant, propter cladem in electionibus acceptam munere se abdicaverant.

Medicus Germanus honoratus

Praemium medicinae Nobelianum hoc anno Thomas Südhof Germano et James Rothman atque Randy Schekman collegis eius Americanis attributum est. Hi viri doctissimi hunc honorem acceperunt, quod investigaverant, quomodo in cellulis nuntii transmitterentur. Südhof Gottingae natus ibi studium medicinae absolvit. Gradum doctoris consecutus in Civitatibus Unitis Americae in scientia versatur.

Flamma Olympica accensa

Olympiae in luco sacro flamma Olympica accensa est. Quae flamma illinc Sochi in urbem Russicam ferri est coepta, ubi Olympia hiberna habebuntur. Qui ludi mense Februario incipient.

Löw exercitator etiam futurus

Jogi Löw per tres annos exercitator manus pedifollicae Germaniae esse permanebit. Cui ante sex annos hoc imperium mandatum est. Sibi propositum esse dixit, ut sua manus in certaminibus mundanis pedifollicis, quae proximo anno in Brasilia fient, primum locum adipisceretur.

Notabilia: Mogontiacum – stativa legionum

Mogontiaci per aliquot saecula et stativa legionum magni momenti et sedes legati Augusti pro praetore Germaniae Superioris fuisse constat. Cuius rei multa documenta et hodie exstant velut imagines hominum, tituli aedificiis vel monumentis inscripti, epitaphia, nummi imperatorum, e quibus videri potest, qualis ibi tum fuerit hominum vita. Talia in museo Mogontiacensi exhibentur usque in mensem Ianuarium commentariis historicis adiunctis.

Plura in interrete inveniuntur sub:

Ille quis fuit:

Antiquissima gente ortus ad summum locum civitatis pervenit. Sed quam vitam degit! Prima iam infantia turbulenta erat. Parentem in exilium pulsum fuga comitatus est. Post reditum in urbem subitum genitorum divortium est factum et novae nuptiae. Puer apud parentem relictus est. Qui aetate novem annorum laudationem funebrem parentis habendo primum se publico commisit et in tutelam vitrici pervenit. Post multos demum annos adoptatus est, ut ei in cura rerum succederet. Ad quadraginta annos bella prospere gessit et fines septentrionales propagavit tutosque reddidit. Successori et provincias bene administratas et aerarium pecunia repletum reliquit. Illum tam bene de imperio Romano meritum esse paene ignotum est; sed senem violentem fuisse, qui in solitudinem recesserit, quo liberius nefariis libidinibus inserviret, pronis auribus acceptum est. 

Ille fuit mense Octobri:

Imperator Claudius

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2013

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Octobris [5:14 Minuten]

Nuntios recitat: Kurt Hille

Rubriken