Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Novembris 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. Dezember 2014

Caedes in synagoga commissa

Hierosolymis duo Palaestinenses pistolio, securi, pugionibus armati in synagoga quadam quattuor Iudaeos precantes atque custodem publicum interfecerunt. Illi a securitatis tuitoribus telis occisi sunt. Hoc facinus Consilium Securitatis Unitarum Nationum damnavit terroristicum detestabileque.

Klaus Johannis [Quelle: DPA]
Klaus Johannis [Quelle: DPA]

Praesidens origine Germanica


Ex electionibus praesidentialibus in Dacoromania habitis Klaus Johannis victor exiit. Ille vir in re publica versatus, cuius proavi erant e Germania orti, suffragio decretorio vicit Victor Ponta competitorem socialistam. Johannis disciplinae physicae praeceptor per quattuordecim annos Cibinio urbi magister civium praefuerat, quae olim a colonis Germanis sub nomine Hermannstadt erat condita.

Secessionem desiderant

Cataloniae civibus in suffragium vocatis maior pars censuit provinciam suam ab Hispania esse seiungendam. Intererat paulo plus quam dimidia pars eorum civium, quibus ius suffragandi est. Quod suffragium Hispaniae iudicium rei publicae tuendae vetuerat.

Bremensis custodibus praefectus

Holger Münch [Quelle: Radio Bremen, Ute Hanefeld]
Holger Münch, Noch-Staatssekretär im Bremer Innenressort wird neuer Chef des Bundeskriminalamtes (BKA) [Quelle: Radio Bremen, Ute Hanefeld]

      

Holger Münch quinquaginta tres annos natus, qui adhuc senatori rerum internarum  Bremensi publice consuluerat, nunc praeses officii criminalis Germaniae est. Decessor fuit Jörg Zierke, qui decem annos hoc munere functus otio fruitur. Sociis huius officii plus quinque milibus videndum est, ne quid detrimenti res publica capiat ab hominibus scelestis neve Germanis neve externarum nationum.

Praeses ecclesiae evangelicae novus

Ecclesia evangelica Germaniae praesidem novum habet. Heinrich Bedford-Strohm episcopus ecclesiae Bavaricae maiore parte suffragiorum electus est, ut Consilio Ecclesiarum Germaniae Evangelicarum praeesset. Nikolaus Schneider, cui succedit, privatis de causis munere se abdicaverat.

Cometes feliciter aditus

Die Raumsonde "Philae" auf dem Kometen Tschuri [Quelle: ESA/Rosetta/Philae/CIVA]
Die Raumsonde "Philae" auf dem Kometen Tschuri [Quelle: ESA/Rosetta/Philae/CIVA]

Primum postquam coeptum est vehicula in spatium cosmicum mitti, res ab hominibus facta in cometem quendam immissa est. Philae, quod est instrumentum appulsorium exploratri spatialis Rosetta vocati, in cometem appulsum est, qui Tschuri appellatur. Illi exploratro iter decem annorum conficiendum erat, dum ad finem venit.

Brema vicit

Omnium Germanorum adultorum lingua Anglica optime utuntur Bremenses. Quod ex inquisitione internationali apparet. Incolae huius Hanseaticae urbis  paulo superiores erant Hamburgensibus Hassisque. Anglice loquuntur pessime in Saravia et in Thuringia.

Collegium fautorum pedifollicorum                              

Legati parlamenti Germaniae collegium fautorum societatis pedifollicae Bayern München instituerunt. Cui collegio, quod ipsi factionem Berolinensem nominant, quinquaginta legati omnium fere factionum insunt. Praeses eorum creatus est Florian Hahn Christianus Socialis.  

Notabila: Picturae Pompeianae

Hamburgi  usque in mensem Ianuarium est expositio pulcherrima picturarum parietalium aliorumque artificiorum Pompeianorum, quae ad domos ornandas pertinebant. Quorum plurima in illa villa inventa sunt, quae nomen accepit Casa citharistae. Ex iis bene cognoscitur, quo apparatu ii fruebantur, qui tum villas urbanas incolebant.

Plura invenies in interrete sub:

Pompeji, Götter, Mythen, Menschen

Ille quis fuit:

Quae de illo, quem quaerimus, scire putamus, suntne facta an ficta ? Primum legimus illum baptizando imperatorem Romanorum a morbo leprae curavisse; quod quidem fictum est. Deinde illo auctore imperatorem fidem Christianam in urbem induxisse; quod pariter fictum est. Postremo illum ab eodem imperatore donatione donatum esse, qua ille non modo Italiam meridianam et Siciliam accepisset, sed etiam principatum episcoporum et regum Europae obtinuisset. Quod quamvis fictum, tamen efficax erat ad potentiam paparum et augendam et conservandam. At tamen illum constat Romae exstruendis compluribus aedibus sacris lapidem primum posuisse, inter quas erat et basilica sancti Petri. Qui primus papa canonizatus est martyrium non passus. Illi pecus eiusque pabulum curae esse existimatur. Denique videt, ut annus feliciter incipiat. Qua re mense Decembri usque ad haec tempora dies, quo ille mortuus est, celebratur magno clamore et laetitia.

Ille fuit in Nuntiis mensis Octobris

Marcus Iunius Brutus, qui erat in numero eorum, qui Caesarem interfecerunt.

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick November 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Novembris 2014 [5:14 Minuten]

Nuntios recitat: Kurt Hille

Optamus lectoribus nostris: Sit vobis festum natalis Domini laetum et bene perveniatis in annum novum.

Rubriken