Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Novembris 2013

Lateinischer Monatsrückblick

1. Dezember 2013

Berolini coalitio magna

Die Logos von SPD und CDU vor einem zerissenen Bild von Bremerhaven [Quelle: Montage Radio Bremen]

Inter factiones Christianas et Democratas Sociales convenit de coalitione magna. Cui foederi eos, qui factioni Democratarum Socialium insunt, assentiri necesse est. Moderatores civitatis novi  antea non proclamabuntur.

Nigri cum Viridibus

In Hassia Democratae Christiani cum Viridibus de coalitione componenda agere coeperunt. Qui antea foedus cum Democratis Socialibus facere repudiaverant. Consilium est, ut mense Ianuario novum collegium regentium creetur.

Sardinia tempestate saevissima vastata

Non minus duodeviginti incolae Sardiniae vitam amiserunt tempestate atrocissima, cui Cleopatrae nomen inditum est. Moderatores Italiae proclamaverunt rem in discrimine esse. Neque vero haec fuit sola huius mensis calamitas: Insulae Philippinae turbine perniciosissimo afflictae sunt, qui plus quinque milia hominum vita privavit, multas regiones longe lateque vastavit urbesque diruit.

Russis navis reddenda est

Hamburgi iudicium internationale rebus navalibus diiudicandis decrevit navem Arctic Sunrise a Russis captam reddendam et nautas, qui numerantur in grege Pax Viridis nominato in libertatem vindicandos esse. Qui mense Septembri in statione petrolearia Russica in mari Arctico sita reclamaverant eversoribus circumiectorum. Russi autem illud iudicium contemnunt.

Vectigalia exspectantur maiora

Aerarium rei publicae Germaniae maiora vectigalia accipiet quam adhuc aestimatum est. Quae res e ministerio fiscali pronuntiata est consilio procuratorum fiscalium in urbe Bremerhaven habito. Neque vero maxima pecuniae pars affluet Germaniae ipsi, sed eius civitatibus ac municipiis.

Exploratrum ad Martem missum          

Exploratrum Maven nominatum a Cape Canaveral ad Martem dimissum est. Consilium est hoc vehiculum longitudine undecim metrorum, cum decem menses iter fecerit, illam planetam rubram circumvecturum eiusque aërem investigaturum esse. Indi quoque exploratrum miserunt, quod eodem tempore ad Martem perveniet.

Estne interfectus Arafat?

Yasser Arafat ante novem annos veneno absumptus est. Id quidem medici Helvetici sibi videntur detexisse. Quia rumores veneficii non desierunt, corpus illius ducis Palaestinensium anno praeterito effossum est.

Dieter Hildebrandt obiit

Kabarettist Dieter Hildebrandt im buten un binnen-Studio [Quelle: Radio Bremen]
Kabarettist Dieter Hildebrandt (1927–2013)

Monaci Dieter Hildebrandt anno octogesimo septimo de scaena decessit. Fuit ille clarissimus Germaniae cabareti  actor. Qui acuto argutoque ingenio praeditus per decennia potentes facete admonebat.

Carlsen optimus scacilusor orbis terrarum

Magnus Carlsen adulescens viginti duorum annorum e Norvegia ortus e certamine finali optimorum scacilusorum orbis terrarum victor exiit. Postquam Viswanathan Anand campionem ter vicit, unus ludus, e quo aequa manu abscessit, ei suffecit, ut ipse campio scaciludii fieret. Quod adhuc paucis aetate tam iuvenili contigit.

Notabilia: Augustus celebratus

Ille C. Iulii Caesaris pronepos regimen imperatorium Romanis imposuit. Maiestas et magnificentia huius viri excellentis Romae celebrantur expositione magna.

Nomen ei fuit nativum C. Octavio. A Caesare testamento adoptatus post eius mortem ipsius nomen sibi sumpsit. Rem publicam Romanam non sine vi sub dicionem imperatoriam redegit. Fines imperii more maiorum multis bellis illatis propagavit usque ad Colchos et Garamantes Haec expositio visu digna in monte Quirinali patet usque in mensem Februarium.

Plura in interrete inveniuntur sub:

Scuderie del Quirinale

Ille quis fuit:

A.d.VI. Idus Decembres libertino patre natus est, cuius rei mentionem facere raro praeteriit. Pater autem eius satis divitiarum habuit, ut filium studiorum causa Romam mitteret et illum ipse comitaretur. Filius iuvenis Athenas profectus est, ut se ipsum studiis litterarum et philosophiae excoleret. Ibi una cum aliis studiosis Romanis citus ad arma tribunus militum pugnavit. Pace facta patrimonium amisit et scriba quaestorius se sustentavit. Tum homo quidam auctoritate et opibus praeditus illi favere coepit, ut totum se arti poeticae tradere posset. Quae ars non paulum adiuvit, ut civitas, quae tum erat, nihil aliud esse videretur quam vetus res publica  restituta.

Fuit humili statura et pinguis et praecanus. Iracundia celeriter victus tamen se semper placabilem praebuit. Decessit aetate quinquaginta septem annorum et iuxta tumulum amici fautoris sepultus est. 

Ille fuit mense Octobri:

Imperator Tiberius Iulius Claudius Nero

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick November 2013

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini Novembris 2013 [5:32 Minuten]

Nuntios recitat: York Grüninger

Optamus lectoribus nostris: Sit vobis festum natalis Domini laetum et bene perveniatis in annum novum.

Rubriken