Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Martii 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. April 2015

In Alpes praeceps datum

Ein Flugzeug von Germanwings in der Luft [Quelle: Germanwings]
Ein Flugzeug von Germanwings in der Luft [Quelle: Germanwings]

Aeroplano societatis Germanicae in saxa Alpium Francogallicarum praecipitato omnes, qui inerant, vitam amiserunt, in quibus plus septuaginta Germani atque quinquaginta Hispani. François Hollande Francogalliae praesidens, Angela Merkel Germaniae cancellaria, Mariano Rajoy Hispaniae ministrorum praesidens se contulerunt ad locum cladis, ut de mortuis recordarentur. Inquisitione facta verisimile esse videtur alterum gubernatorem aeroplanum volentem praeceps dedisse.

De civitate Palaestinensium dissensio

Barack Obama Civitatum Unitarum Americae praesidens palam Benjamin Netanjahu Israelis ministrorum praesidem nuper electum vituperavit. Netanjahu enim suffragatores ambiens vehementer negaverat se passurum Palaestinensium civitatem fieri. Americanis autem, qui sunt Israelianis praesidio, pax in illa regione orientis fieri posse non videtur, nisi sint civitates et Iudaeorum et Palaestinensium autonomae.

Caput novum condendum

Aegypti sedes summorum magistratuum a Cairo in urbem orientalem per duodecim annos continuos constituendam transferent, quae dimidio spatio a Fossa  Suesiensi abest. Quae consilia Mustafa Madlubi minister aedificandi pronuntiavit. Cairo enim in urbe capitali nostro tempore nullum iam sibi locum esse moderatores dixerunt.

Numerus profugorum duplicatus

Intra huius anni primos menses duplo maior erat numerus advenarum, qui asylum in Germania petiverunt, quam anno superiore. Quorum plerique venerunt e Cosovia, Serbia atque Syria, ubi bellum civile geritur. Germania multo plures profugos recipit quam alia quaevis civitas Europaea.

Exsequiae serae

Richard III. König von England auf einem Gemälde [Quelle: Radio Bremen]
Richard III. König von England auf einem Gemälde

Reliquiae Ricardi III. regis Britanniae, qui saeculo decimo quinto vixit, in ecclesiam cathedralem Leicestriensem deductae sunt. Cuius ossa, quae diu desiderabantur, tribus annis ante in Britannia media sub area quadam stativa reperta erant. Ricardus III. rex Britanniae ultimus fuit, qui ipsa in acie moreretur.

Exploratrum microplanetae appropinquat

Post iter octo fere annorum exploratrum spatiale Dawn – i.e. aurora – vocatum circuitum circum Cererem microplanetam iniit. Hoc est primum vehiculum volans, quod illud corpusculum caeleste mirum adit. Consilium est hac nave spatiali, quae est machina photographica Germanica instructa, explorari, quemadmodum systema planetarum sit ortum.

Hamburgum Olympia petit

Consociatio Athletarum Germaniae Olympica omnium consensu constituit, ut civitas Hamburgensis Olympia anni bis millesimi vicesimi quarti in sua urbe habenda peteret; hac autem petitione irrita facta quattuor annis post Hamburgenses denuo Olympia peterent.

Löw et in futurum exercitator

Joachim Löw [Quelle: ARD]
Joachim Löw [Quelle: ARD]

Joachim Löw usque in annum bis millesimum duodevicesimum exercitator manus pedifollicae Germaniae erit. Quo duce anno praeterito in Brasilia pedilusoribus Germaniae quartum contigerat, ut campionatum mundanum adipiscerentur. Ad hoc Löw academiam pedifollicam instituendam curabit.

Notabilia: Iudaei in regione transalpina

Notum est Iudaeos, postquam a Caesare Tito templum Hierosolymitanum deletum est, per imperium Romanum dispersos esse. Rara autem sunt documenta vitae Iudaicae primorum saeculorum in regionibus transalpinis inventa. Quae nunc Francofortum in urbem ad Moenum sitam in museum Iudaicum collata sunt, ubi usque in mensem Maium visi possunt.

Plura invenies in interrete sub

Jüdisches Museum Frankfurt am Main

Ille fuit in nuntiis mensis Februarii:

Publius Ovidius Naso poeta

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick März 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini Martii 2015 [4:49 Minuten]

Nuntios recitat: Hannelore Zöllner

Rubriken