Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Aprilis 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. Mai 2014

Propositum Ucrainae pacandae

Karte der Ukraine in Landesfarben, die Krim in den Farben Russlands [Quelle: Radio Bremen, Montage]
Karte der Ukraine in Landesfarben, die Krim in den Farben Russlands [Quelle: Radio Bremen, Montage]

Ministris rerum externarum et Russiae et Ucrainae et Civitatum Unitarum Americae et Unionis Europaeae Genavae convenit de proposito, quomodo controversiae Ucrainicae componerentur. Seditiosi autem, qui Russiae favent, recusaverunt, ne arma traderent. Nonnullis in urbibus vi actum est inter cohortes moderatorum Ucrainae ad tempus institutorum et greges, qui patriam Russiae adiungi volunt.

Defensio ab argentariis aere alieno collapsis

In urbe Argentorato multo maior pars legatorum parlamenti Unionis Europaeae suffragati sunt unioni argentariarum condendae, qua discrimen rerum argentariarum melius averti posset. Qua unione prohibere volunt, ne vectigalibus solvendum sit, si argentariae naufragium fortunarum faciant. Pro iis a creditoribus et hominibus opulentis, qui aes ibi collocaverunt, pecunias exigendas esse.

Canonizatio duplex

Der Petersplatz voller Menschen [Quelle: Imago, Ulmer]
Der Petersplatz in Rom voller Menschen [Quelle: Imago, Ulmer]

Franciscus papa Ioannem Paulum Secundum una cum Ioanne vicesimo tertio canonizavit. Circiter decies centena milia peregrinorum e toto orbe terrarum Romam profecti erant, ut huic caeremoniae solemni interessent. Uterque papa saeculo vicesimo maxime acceptus erat.

Lutetiae mulier praeest

Anne Hidalgo socialista civium magistra urbis Lutetiae creata est. Quo facto primum post hominum memoriam Lutetiae mulier clavum urbis tenet. Hidalgo successit Bertrand Delanoë socialistae, qui ex anno bis millesimo primo illum clavum tenuerat.

Etiamne plus tributi pro autocinetis?

Torsten Albig, praeses ministrorum Slesvici-Holsatiae, proposuit, ut omnibus autoraedariis tributum extraordinarium imponeretur ad vias restituendas. Quod propositum nonnulli legatorum coalitionis civitatem moderantis reiecerunt.

Gabriel García Márquez lugetur

Literaturnobelpreisträger Gabriel Garcia Marquez liest in einer Zeitung (2007) [Quelle: DPA]
Gabriel Garcia Marquez im Jahre 2007 [Quelle: DPA]

Gabriel García Márquez auctor Columbianus aetate octoginta septem annorum in urbe Mexico mortuus est. Juan Manuel Santos praesidens Columbiae luctum publicum trium dierum decrevit. Anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo Márquez praemio Nobeliano litterarum honoratus erat.

Berlusconi adiutor socialis

Silvio Berlusconi Italiae praeses ministrorum pristinus damnatus, quod tributa debita non pependerat, in gerontocomio senibus aderit. Iudices Mediolanenses decreverant huic seni septuaginta septem annorum per unum annum quaternas horas in singulis septimanis  serviendum esse aliis senibus. Eo modo, ne domi in custodia sit, vitare potest.

Mira clamorum imitatio

Sunt erucae papilionum quorundam, quae clamores reginae formicarum imitantur. Id biologi Taurinenses nuper detexerunt. Erucae generis Maculianeae, postquam in herba quadam ex ovo proserpserunt, in terram decidunt. Ibi clamores edunt, qui sonos imitantur, quibus reginae formicarum utuntur. Quae erucae a formicis vagantibus tolluntur et in nidum portantur, ibique bene aluntur ab formicis gerulis se a regina advocari ratis. Qua ex re concludi potest signa auditoria in formicarum civitatibus plus valere quam adhuc existimabatur.

Notabilia: Heroes amphitheatrorum

Fama gladiatorum adhuc valet. Id apparet de multis libris et fabulis cinematographicis, quae ubique terrarum hominum animos alliciunt. In museo Liechtensteiniensi expositio gladiatoribus est dedicata, quae usque in mensem Augustum omnia profert, quae homines de illis illorumque proeliis sciscitare solent. Interdum etiam ludi gladiatorii parabuntur, ad quos arena est exstructa.

Plura invenies in interrete sub:

Gladiatoren und Kolosseum

Ille quis fuit:

Natus est ille ante tria saecula mense Maio in civitate Europae septentrionalis. Et avus et pater eius pastores Lutherani fuerunt; itaque parentes voluerunt et eum theologum fieri, sed studium theologiae, linguae Graecae, linguae Hebraicae ei displicebat; at mathematicae, scientiae naturalis, quin etiam linguae Latinae studiosissimus erat. Adeptus est titulum doctoris medicinae, postea etiam professor universitatis factus est. Maxime autem eius interfuit studium plantarum, de quibus scripsit libros celeberrimos. Systema creavit species non modo plantarum sed etiam animalium binis nominibus Latinis certe designandi. Quae ratio usque ad nostram aetatem in scientia valet. Tam bene meritus de scientia naturali est, ut a rege Sueciae in numerum nobilium ascitus sit. In horto publico urbis Bremae his versibus in lapide inscriptis honoratus est:

Nocte sub alta omnis late natura iacebat,
Vixit −−−, lux et ubique fuit.

Ille fuit in Nuntiis mensis Martii:

Carolus Magnus Francorum rex et imperator

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick April 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini Aprilis 2014 [5:15 Minuten]

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Rubriken