Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Martii 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. April 2014

Crimea Russiae adiuncta

Vladimir Putin [Quelle: DPA]
Vladimir Putin [Quelle: DPA]

Vladimir Putin Russiae praesidens foedus signavit, quo Crimea paeninsula Ucrainica Foederationi Russicae adiungitur. Quod antea maior pars incolarum, qui sunt Russica natione, plebis scito poposcerat. Moderatores Unionis Europaeae et Civitatum Unitarum Americae declaraverunt id esse contra ius gentium factum et vetuerunt proceres quosdam, qui Putin sectantur, territoria ipsorum intrare.

Twitter obstructum

Recep Tayib Erdogan Turciae praeses ministrorum per orbem terrarum indignationem maximam excitavit, quod Twitter illud commercium nuntiorum sententiarumque interretiale obstruendum curavit. In quo enim homines adversantes illi crimini dederant corruptum esse. Illa autem obstructio ad irritum cecidit. Nam ipse Abdullah Gül civitatis praesidens perrexit Twitter uti.

Etiam Sinae indagatae                                              

Speculatores tecti Civitatum Unitarum Americae etiam res Sinenses indagare et odorari solebant. Non solum ministrorum quorundam sed etiam Hu Jintao praesidentis pristini sermones captabant. Id apparet ex iis rebus, quas Edvard Snowden ille pristinus speculator tectus patefecerat quaeque nuper in publicum propositae sunt.

Iudaei orthodoxi militare debebunt                             

Parlamentum Israelis civitatis decrevit  etiam viris orthodoxis militandum esse. Qui a re publica condita adhuc propter austeritatem fidei suae liberati erant ab officio militandi. Huic mutationi legis Haredim, ut orthodoxi appellantur, vehementer reclamant.

Veneti separationem cupiunt

Venetia in regione Italiae septentrionalis aliquanto maior pars incolarum censuit, ut regio a civitate Italiana seiungeretur. Hoc suffragium, quod in interrete latum nihil ad ius pertinet, Romae moderatores Italiae aequo animo tulerunt.

Marx praeses episcoporum novus

 [Quelle: ]

Reinhard cardinalis Marx praeses novus est concilii episcoporum Germaniae. Ille archiepiscopus Monacensis sexaginta annorum succedit Robert Zollitsch. Consilio quoque cardinalium interest, qui Franciscum papam et in ecclesia reformanda et in tractandis rebus fiscalibus adiuvant.

Schavan doctoris gradu non iam ornata

Annette Schavan pristinam ministram cultus atque  eruditionis posthac titulo doctoris non iam uti licet. Postulationem, quam ad iudicium urbis Düsseldorf detulerat, quod sibi doctoris gradus ademptus esset, iudices reppulerunt. Annette Schavan mox in civitatem Vaticanam proficiscetur, ut officio legationis Germaniae fungatur.

Muscus redivivus

Botanici Anglici detexerunt muscum frigori extremo subiectum per mille quingentos annos superesse posse. Muscus enim e mole glaciali Antarcticae depromptus machinae incubatoriae impositus post aliquantum temporis denuo crescere coepit. Aetas herbae methodo radiocarbonica investigata erat.

Notabilia: Deorum cultus in Imperio Romano

Romanis persuasum erat se esse religiosissimos mortales et nullum esse gentem, quae cunctorum deorum religionem diligentius observaret. Qua de causa per saecula ab iis multi dei externarum gentium eorumque cultus suscipiebantur. Talibus de deis, qui ex oriente advenerunt, usque in mensem Maium medium Carolsruhae in museo expositio est digna, quae spectetur; qua in expositione de veneratione Cybelae, Iovis Dolicheni, Mithrae, Isidis, Christi docemur.

Plura invenies in interrete sub:

Imperium der Götter

Ille quis fuit:

Prognatus erat ille familia nobilissima. Inter alia haec de eo tradita sunt: Patre mortuo is fraterque minor natu alter alteram partem hereditatis suscepit. At controversiae inter fratres ortae sunt et cum frater paulo post mortuus esset, ille sibi alteram hereditatis partem arripuit filio fratris infante neglecto. Amabat homines doctos circum se habere et satis fuit eruditus et eloquens. Sermone Latino non minus bene utebatur quam patrio, linguam vero Graecam melius intellegere quam pronuntiare potuit. Artem scribendi, qua puer non institutus erat, adulta aetate clam temptabat discere. Quare tabulas et codicillos in lecto sub cervicalibus habere solebat, ut ibi manum litteris effigiandis adsuesceret; sed parum id ei successit. Id curavit, ut omnes illius liberi, filii filiaeque, liberalibus studiis erudirentur, quod eo tempore inusitatum erat.
In itineribus eos cunctos secum habere solitus est; filiarum nullam, dum vixit, cuiquam nuptum dare voluit, sed secum in domo sua retinuit dicens se earum contubernio carere non posse. Mortuus est anno vitae septuagesimo secundo, id est quadraginta septem annos post, quam hereditatem paternam acceperat. Magnus vocari potuit non modo popter res gestas, sed etiam propter staturam, quae erat septem pedum.

Ille fuit in Nuntiis mensis Februarii:

Renatus Cartesius philosophus

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick März 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Martii [5:20 Minuten]

Nuntios recitat: York Grüninger

Rubriken