Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Martii 2013

Lateinischer Monatsrückblick

1. April 2013

Papa novus ex Argentina ortus                        

Kardinal Jorge Mario Bergoglio, Erzbischof von Buenos Aires, zelebriert in Buenos Aires in Argentinien eine Messe (Foto vom 14.09.08). Bergoglio ist der neue Papst und nennt sich Franziskus I. [Quelle: DAPD, Aibdescalzo]
Der neue Papst - Kardinal Jorge Mario Bergoglio [Quelle: DAPD, Aibdescalzo]

Jorge Mario Bergoglio Iesuita idemque archiepiscopus Bonaeropolis e conclavi papa exiit. Hic vir ex Argentina ortus succedit Benedicto XVI., qui munere se abdicaverat. Papa novus nomen Francisci sibi elegit.

Papa cum papa pristino congressus

Franciscus papa cum Benedicto XVI., cui successit, in castro Gandulfi convenit. Quo facto nostris temporibus primum papa cum papa emerito moratus est. Papae in illa pontificum sede aestiva in montibus Albanis sita collocuti sunt.

Hugo Chávez lugetur

Hugo Chávez Venetiolae praesidens idemque socialista, qui civitati plus decennio praefuit, mortuus est. Inter eos numerabatur, qui hominibus egentibus et iniuria oppressis consulerent. In compluribus Americae meridianae civitatibus luctus publicus decretus est.

Cyprus in praesens servata

Cum diu acriterque actum esset, moderatoribus Unionis Europaeae et Cypri convenit, quomodo illa civitas servaretur. Quo pacto ad tempus prohibitum est civitatem Cypriam decoquere. Parlamenta civitatum Europaearum assentiri necesse est neque vero parlamentarios Cypri.

Sarkozy in suspicionem vocatus

In Francogallia cognoscitur in Nicolas Sarkozy civitatis praesidentem pristinum. Ei crimini datur suae utilitati inservisse. Suspicio est illum dementia ditissimae mulieris Francogalliae usum esse, ut ex ea pecunias eliceret ad cives ambiendos.

Berlusconi damnatus

Silvio Berlusconi pristinus rei publicae Italicae gubernator custodia unius anni damnatus est. Qui Mediolani a iudicibus compertus est ea, quae in quaestionibus cognita erant, contra ius patefecisse. Berlusconi denuntiavit se ad iudicem provocaturum.

Wulff non accusabitur

Accusator publicus Hannoveranus contra Christian Wulff praesidentem pristinum Germaniae agere desinet, si quidem ipse rei publicae summam pecuniae viginti milium Euronum solverit. Ei crimini datur in munere fungendo corruptum fuisse.

Navis transoceanica maxima

Navis Norwegian Breakaway nominata e navalibus Meyer Papenburgi sitis in mare Germanicum transvecta est. Navium circumvectoriarum est maxima, quae umquam in Germania aedificatae sunt. Quattuor milia hominum recipi possunt. Ut perficeretur, septendecim menses laboratum erat.  

Notabilia: Pecunia non olet – Nummi Romani in Hassia
meridiana inventi

Ubi hodie oppidum Groß-Gerau situm est, olim castra Romana posita erant, ut viae praesidio essent, quae Moguntiaco ferebat Lopodunum. Inter reliquias antiquitatis, quas archaeologi ibi invenerunt, sunt non pauci nummi Romani, e quibus multa videri possunt, exempli gratia, qualis fuerit commercium inter Romanos et Germanos vel quanto pretio merces venierint vel quae mutationes rei pecuniariae intercesserint. Talia expositione magna ante oculos ponuntur ad mensem Aprilem exeuntem in museo oppidi.

Plura invenies sub:

Pecunia non olet

Ille quis fuit?

Iam antiqui illius inconstantiam reprehenderunt. Affirmavit enim in litteris vitam beatam non nisi virtute impetrandam esse, externa bona neglegenda. Cuius autem vitam considerantes colligi posse putaverunt illi opes et auctoritatem cuiusdam momenti fuisse.

Natus in provincia, Romae educatus imprimis arti rhetoricae et philosophiae studuit. Patronus causas agere in foro coepit. Adulterii causa, quo domum principis corrupisse dicitur, in insulam quandam relegatus est; octo annos post restitutus est, cum Romae illius virtutibus opus esset. Per quinquennium erat inter viros et potentissimos et divitissimos.

Admodum pauca nota sunt de eius vita privata. Semper aegra valetudine erat, ut adulescens de morte voluntaria meditaretur. In tenui cultu vitae vixit. Numquam carne vescebatur, semper strato duro utens somno se dabat.

At certe Hieronymus illum numquam in catalogo Sanctorum posuisset, nisi epistulas, quae inter illum et Paulum apostolum missas esse dicebantur, cognovisset.

Vir mensis Martii fuit C. Iulius Caesar.

Weitere Informationen:

Nuntii Latini Martii 2013 [3:51 Minuten] Lateinischer Monatsrückblick März 2013

Nuntios recitat: Hannelore Zöllner

Rubriken