Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Maii 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. Juni 2015

Post electiones plebis scitum

David Cameron Britanniae primus minister, postquam electiones vicit, pronuntiavit proximo anno plebis scito decretum iri, an cives vellent patriam membrum Unionis Europaeae manere necne. Illo duce factio conservativa electionibus parlamentariis habitis inexspectate maximam sedium partem assecuta erat. Inter moderatores civitatis novos Boris Johnson quoque magister civium Londinensium erit.

In Hispania factiones sinistrae progressae

In electionibus regionum Hispaniae factio conservativa  Mariano Rajoy praesidis ministrorum magnum damnum suffragiorum accepit. In capite Madrito eius Factio Popularis ne dimidium quidem suffragiorum adepta est.  Factionibus autem adversariis Podemos vel Ciudadanos permulti homines suffragati sunt.

Rursus armatura non apta

Denuo detectum est milites exercitus Germaniae armis non satis idoneis instructos esse. Cassides, quod in proeliis non satis securitatis praebent, commutandae sunt. Antea iam patefactum erat sclopetis G triginta sex vocatis destinata non satis certe feriri.

Bremae magister civium novus

Carsten Sieling [Quelle: Radio Bremen]
Carsten Sieling

Carsten Sieling Democrata Socialis praesidens senatus Bremensis erit. Jens Böhrnsen, cui successurus est, clade in electionibus accepta hoc munus non iam petit. Sieling foedus Democratarum Socialium cum Viridibus continuare vult, quamvis paucis tantum sedibus in parlamento praevaleat.

Coloniae res novae

Primo anno, postquam electiones communales habitae sunt, Democratae Sociales et Virides sedem, qua praevalebant inter decuriones Colonienses, perdiderunt. Id effectum est suffragiis iterum numeratis, quod Democratae Christiani consecuti sunt e iudicio. Quae cum ita sint, res Coloniae, quae inter urbes Germaniae magnitudine quartum locum obtinet, nunc in ambiguo sunt.

Numquam serius in discrimen ventum est

Ultimis certaminibus pedifollicis Ligae Foederalis peractis constat manibus Paderbornae et Friburgi in ligam secundam descendendum esse. Usque ad ultimum tempus eventus horum certaminum incertus atque ambiguus fuit, id quod numquam antea factum erat. Ascendent in ligam primam manus Darmstadii et Ingolstadii. Certamine decretorio certabunt manus Hamburgi et Carolsruhae, utra reliqua interfutura sit Ligae Foederali.

Palma aurea attributa

Dheepan pelliculae a Jacques Audiard Francogallo confectae inter festum Canuense aurea palma adiudicata est; qua narratur de viro Asiatico, qui e patria Lutetiam profugit. Toto orbe terrarum inter festa cinematographica Canuensi grandius habetur nullum.

Suecus victor

Mans Zelmerlow jubelt [Quelle: DPA]
Mans Zelmerlow [Quelle: DPA]

Mans Zelmerlöw Suecus e cantorum certamine Eurovisionis victor exiit. Secundum locum cantrix Russica, tertium cantores Italici adepti sunt. Ann Sophie cantrix Germana una cum competitoribus Austriacis nullum suffragium allexit.

Notabilia: Via Belgica

Viatoribus, quibus placet pedibus vel birota iter facere, nunc est occasio in Rhenania hoc studium sequi. Nam magistratus, quibus res periegetica cordi est, id curaverunt, ut, ubi olim Colonia Claudia Ara Agrippinensium via Belgica strata erat Gesoriacum ad mare situm, via instrueretur usque ad fines Nederlandicas itineribus birotariis vel pedestribus apta. In via sunt tabulae exstructae, e quibus certior fieri possis de reliquiis rerum Romanarum vel aliis de rebus.

Plura invenies in interrete sub

Homepage Erlebnisraum Römerstraße

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Mai 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Maii 2015 [5:18 Minuten]

Nuntios recitat: Kurt Hille

Rubriken