Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Maii 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. Juni 2014

Democratae Christiani primi,  Sociales firmati

 [Quelle: ]

In electionibus parlamenti Europaei in Germania factiones Christianae paulo minorem suffragiorum partem assecutae sunt quam antea. Attamen primum locum retinuerunt. Democratae Sociales aliquanto pluribus suffragiis acceptis secundum locum obtinuerunt. Per Europam quoque conservativi plurimas sedes consecuti sunt, socialistae secundum locum obtinent. In omnium summa quadringentis circiter milionibus civium duodetriginta civitatum licuit electionibus interesse.

Terror Nigerianus

Caede crudeli commissa homicidae sectae islamisticae Boko-Haram vocatae plus centum homines trucidaverunt et plus ducentas discipulas vi abduxerunt. Illi terroristae civitatem legibus islamisticis subiectam, quas divinas esse putant, in Nigeria septentrionali instituere volunt. Civitates Unitae Americae gregem hominum expertorum miserunt, qui moderatoribus Nigeriae adessent in puellis abductis investigandis.

In Aegypto multi capitis damnati

Mohammed Mursi [Quelle: DAPD]
Mohammed Mursi [Quelle: DAPD]

Denuo sescenti Aegyptii, qui sectam Mohammed Mursi praesidentis munere spoliati sequuntur, uno iudicio capitis damnati sunt. In his est etiam Mohammed Badie, qui animi auctoritate fratres muslimos regit. Per totum orbem terrarum hoc iudicium vituperatum est, quod ab omnibus rationibus iudicii legitimi abhorreret.

Post calamitatem reclamationes

In carbonis fodina oppidi Soma in parte occidentali Turciae siti plus trecenti viri calamitate vitam amiserunt. Quo facto magna multitudo hominum Recep Tayyip Erdogan ministrisque eius reclamaverunt. Qui homines reclamantes civitatis moderatores accusaverunt, qui illa mala, quae huius calamitatis causa fuisset, non ignoravissent.

Viae omnes Romam ducunt

Annette Schavan [Quelle: CDU, Markus Hammes]
Annette Schavan [Quelle: CDU, Markus Hammes]

Annette Schavan ministra cultus atque eruditionis pristina a Kalendis Iuliis legationi Germaniae apud Sedem Apostolicam praeerit. Illa democrata christiana anno superiore furto litterario detecto dimissa erat. Quae legata nova familiariter cum Angela Merkel cancellaria agere dicitur.

Castra Romana inventa

Prope urbem Vimariam castra Romana inventa sunt, quae exstructa erant ante quartum p.Chr.n. saeculum. Constat igitur copias Romanas per Thuringiam quoque iter fecisse. Quo in bello castra facta sint, nescitur.

Melolonthae plures

In Saxonia Inferiore denuo numerus melolontharum auctus est. Vere huius anni plures melolonthae volantes observatae sunt quam annis praeteritis. Contra atque adhuc putabatur, illi scarabaei silvis non magnum detrimentum afferunt.

Dinosaurus maximus detectus

In Argentina dinosaurus ingens effossus est, quo maior adhuc detectus est nullus. Ille, cui plantae cibo fuerunt, longitudine quadraginta metrorum erat, altitudine viginti. Pondere quadraginta elephantos aequabat. Illud igitur animal fuit maximum omnium, quae umquam terram permigrabant.

Notabilia: Splendor fractus

Inter artificia antiquitatis speciosissima sunt statuae aeneae. A Romanis multae erigebantur in terris trans Alpes sitis, ut admiratio populorum indigenarum excitaretur. Earum paucissimae autem supersunt, quod diversis de causis plurimae earum antiquis iam temporibus delebantur.
Aes enim liquefactum in novos usus adhiberi potest. Ad id autem statuas frangi necesse est. Neque vero omnia fragmenta tum conflata sunt. Ex his concludi potest, qualium statuarum reliquiae sint. Hac de re doceri possumus expositione Bonnae in museo usque in mensem Iulium habita, quae visu est digna.

Plura invenies in interrete sub:

Ille quis fuit:

In Hassia amoena arbor mirae altitudinis at dubiae sanctitatis caesa est. Multis adstantibus prodigium, quod vim illius dei, cui haec arbor sancta esset, declararet, exspectatum est; cum nihil accideret, omnes vel commoti vel obstupefacti sunt. Ille autem, quo auctore arborem caesam esse tradunt, nobili stirpe in Britannia meridiana nomine Wynfreth natus est. Qui puer postquam in monasterio Benedictino artibus liberalibus doctus est, ibi ipse litteras docuit et institutionem grammaticam linguae Latinae composuit. Epistulae quoque et carmina ab eo scripta supersunt. Per maximam autem vitae partem se episcopus fidei propagandae dedidit. Praedicans successu caruisse dicitur, sed multum profecit in abbatiis et monasteriis condendis. Plus quam octoginta annos natus iterum in Frisiam profectus est, quam terram iuvenis primam visitaverat. Ibi mense Iunio trucidatus martyrio sibi exoptato coronatus est.

Ille fuit in Nuntiis mensis Aprilis

Carolus Linnaeus botanicus Suecus

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Mai 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Maii 2014 [4:45 Minuten]

Nuntios recitat: Hannelore Zöllner

Rubriken