Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Maii 2013

Lateinischer Monatsrückblick

1. Juni 2013

Celebratio Democratarum Socialium

Democratae Sociales Lipsiae celebrationem habuerunt, quod eorum factio in Germania ante centum et quinquaginta annos condita erat. Convenerant, ut interessent, sodales ex octoginta civitatibus, in quibus François Hollande Francogalliae praesidens et praeter eum novem capita vel civitatum vel moderatorum civitatis. Angela Merkel quoque cancellaria Democrata Christiana atque Joachim Gauck Germaniae praesidens laudaverunt merita factionis illius, quae fuerat prima Germaniae factio democratica.                                                                                                                                            

De causa NSU agitur

Die Angeklagte Beate Zschäpe (l) kommt zum Prozessauftakt am 06.05.2013 in den Gerichtssaal in München (Bayern). [Quelle: DPA]
Die Angeklagte Beate Zschäpe [Quelle: DPA]

Monaci in iudicium vocati sunt Beate Zschäpe atque  quattuor viri, quibus crimini datur coniurationis terroristarum dextrorum participes fuisse. Qui accusantur, quod decem homines e terris alienis ortos insidiose necaverint. Ubique terrarum animi in hoc iudicium intenti sunt, imprimis in Turcia, quae plerisque eorum, qui occisi sunt, patria erat.

Milio hominum advenerunt

Ad decies centena milia hominum anno proximo in Germaniam migraverunt. Quo facto eo tempore plures homines huc advenerunt quam singulis his viginti annis. Advenarum plurimi e Polonia sunt orti.

Novi Eboraci insigne novum

Novi Eboraci aedificium altissimum post septem annos perfectum est; quo duo tantum altiora sunt in orbe terrarum. Altitudine eius turris mille septingentorum septuaginta sex pedum in memoriam reducitur annus, quo  Civitates Unitae Americae conditae sunt. Proximo anno turris usui publico tradetur.

Cellulae originales humanae clonatae

In America hominibus doctis primum successit, ut cellulas humanas clonarent, e quibus cellulae originales productae sunt, quae in omnia genera cellularum crescere possunt. Illi affirmaverunt hac ratione fortasse telam somaticam pari posse. Se homines tali modo gigni nolle.

Meteorolithus in lunam illisus

Astronomi Americani observaverunt meteorolithum in lunam illisum esse, quo gravior per annos fuit nullus. Quae illisio ipsis oculis e terra percipi poterat. Ille lapis aerius quadraginta fere chiliogrammorum magnitudinem unius metri habuisse videtur.

Monacenses iubilant

Bayern München, quae societas pedifollica Germaniae optima evaserat, etiam campio Europae facta est. In certamine finali primum inter greges Germanicos facto Londinii in arena Wembley vocata pedilusores societatis Borussia Dortmund duo ad unum vicit. Ictus ultimus Arjen Robben oppugnatori iuxta finem certaminis contigit.

Bremae novus exercitator

Robin Dutt exercitator manus pedifollicae Werder Bremen factus est. Qui ex urbe Colonia ortus succedit Thomas Schaaf, qui Werderanos post quattuordecim annos reliquit. Dutt antea exercitator in oppidis Freiburg et Leverkusen fuerat. Quem virum duodequinquaginta annorum proceres societatis urbis Hanseaticae maxime exercitatorem exoptaverant.

Notabilia: Gens togatorum

Cives Romani publice agentes toga utebantur, quod vestimentum gerere peregrini vel provinciales vel servi vetiti erant.  Sed aliis occasionibus alia vestimenta apta erant. Qua re modus vestiendi per imperium Romanum non idem fuit, neque omnibus temporibus togae eodem more gerebantur. Talia Hildeshemi in Museo Roemer et Pelizaeus vocato expositione magna usque in mensem Septembrem ante oculos ponuntur et statuis, operibus sculptis vel pictis, fragmentis textorum antiquis et textis ad antiqua exempla factis. Est quoque occasio vestimentorum induendorum, quae antiquo more formata sunt.

Plura invenies sub:

Die Macht der Toga

Illa quis fuit?

Non numquam miramur, qua ratione e bello infante factus sit vir detestandus. Consideramus, num educatio an natura causa sit. Quod ad illius educationem attinet, matri nihil exprobandum est, quae summa cura et optimis magistris usa imprimis artibus illum  imbuendum curavit. Ita primum quidem quinquennium eius regiminis imperio Romano beatum fuisse traditur. Quod autem ad illius indolem attinet: omnis gens Domitia simili natura fuisse videtur. Praetereo consulto scelera proavi, qui fuit truci ingenio; item facinora avi arrogantis, profusi, immitis. De solo patre dicam, qui ex omni parte vitae erat detestandus. Cuius saevitiae exemplum do: In Via Appia puerum haud ignarus citatis iumentis obtrivit; libertum, qui recusaret potare, quantum iusserat, occidit. Et profecto multa eiusmodi scelera a filio eius commissa scriptores tradiderunt. Cui cum proavo communis erat pavor ipse mortem sibi consciscere, ut contumeliis se eriperet. Quod fecit triginta duo annos natus ferrum iugulo adigens servo adiuvante

Mulier mensis praeteriti fuit Sancta Ioanna Arcensis

Weitere Informationen:

Lateinischer Monatsrückblick Mail 2013

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Rubriken