Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iunii 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. Juli 2015

Novumne bellum frigidum?

Discordiis cum Russia crescentibus duces confoederationis NATO decreverunt, ut numerus militum ad interveniendum promptorum augeretur ad quadraginta milia. Ex altera parte moderatores Russiae minati sunt se plura arma nuclearia paraturos. Quibus rebus cognitis aliquot homines in re publica versantes monuerunt periculum esse, ne bellum frigidum renasceretur inter civitates orientales et occidentales.

Paradisus receptaculum purgamentorum

Der neue Papst [Quelle: ARD]
Papst Franziskus [Quelle: ARD]

Franciscus papa in prima epistula encyclica ab ipso edita, quam Laudatus sis inscripsit, vituperat naturae contaminationem, caeli commutationem, luxuriam. Ille princeps catholicorum imprimis homines civitatum divitum admonet vitae rationem eis mutandam esse. Per orbem terrarum homines eruditissimi papam laudaverunt, quod verbis luculentissimis has res comprehendisset.

Portorium inhibitum

Commissio Europaea cum moderatoribus Germaniae de portorio viatico iure agit. Cui enim videntur peregrini his vectigalibus gravius affici quam incolae Germaniae. Quo facto Alexander Dobrindt minister rei vehiculariae illud portorium interim suspendit.

Progenies minima

Nulla in civitate orbis terrarum infantium numerus est minor quam in Germania, ubi e millenis incolis per annum infantes nascuntur octo. Partuum summa est maxima in terris Africanis, ubi natorum numerus est quinquaginta e millenis incolis.

Sursum deorsum

Paternoster im Hause SWB [Quelle: SWB AG]
Paternoster [Quelle: SWB AG]

Magno reclamantium numero inducti moderatores Germaniae irritum esse iusserunt decretum, ne quis ascensorium continuum, cui et Paternoster nomen est, intraret nisi de usu recto instructus. Causa huius decreti fuerat, quod non semel in talibus ascensoriis homines gravia vulnera accepissent. Illud genus machinarum saeculo undevicesimo exeunte inventum erat.

Arcus detectus

Romae Circi Maximi in area alter arcus detectus est Tito imperatori dedicatus. Qui arcus anno octogesimo primo post Christum natum, quo Titus mortem obiit, inauguratus est. Altitudine, latitudine, longitudine maior erat quam ille arcus, qui in Foro Romano visi potest.

Pharus Alexandrinus

Septingentis annis post quam deletus erat, ille pharus, qui olim Alexandriae situs erat, de integro restituetur. Haec turris, quae ignibus nocturnis naves regebat, et primus et altissimus erat omnium pharorum. Temporibus antiquis inter illa septem miracula numeratus est.

Vir Bremensis celeberrimus

James Last: The Best of Non Stop Dancing [Quelle: Universal]
James Last [Quelle: Universal]

James Last, quo celebrior musicorum moderator non fuit in orbe terrarum, aetate octoginta sex annorum in urbe Palm Beach mortuus est. Qui musicus et compositor ex urbe Brema ortus primum anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto apud Stationem Radiophonicam Bremensem in publicum prodiit. James Last fuit unus e paucis Germanis ubique terrarum notis.

Notabilia: Aquae in urbes Romanas ductae

Inter monumenta imperii Romani egregia numerantur aquae ductus, quibus aqua suppeditabat urbibus. Nam sine satis magna aquae copia urbes esse non potuissent. Qua de re nunc Coloniae in museo certior fieri possis usque in mensem Octobrem. Ibi enim expositio est de aquae ductu, qui a montibus Eiflensibus ducebat Coloniam. Multa et cognitione digna ibi proponuntur, inter alia, cur etiam ad cathedrales in Dania vel Anglia sitas ille aquae ductus pertineat.

Plura invenies in interrete sub

Römisch Germanisches Museum

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Juni 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Iunii 2015 [5:12 Minuten]

Nuntios recitat: York Grüninger

Rubriken