Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iunii 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. Juli 2014

Colloquia proposita

Petro Poroschenko [Quelle: DPA]
Petro Poroschenko [Quelle: DPA]

Petro Poroschenko Ucrainae praesidens hominibus seditiosis, qui in regionibus civitatis orientalibus favent Russiae, edixit se paratum esse ad colloquia, quibus pax componeretur. Sed ea non offerri hominibus seditiosis, qui terroristice egissent vel caedem commisissent. Eodem tempore ille praesidens nuper electus promisit civium parti minori Russicae meliorem iuris et libertatis condicionem  concessum iri.

Terroristae islamistici progressi

In Iraquia ISIS, consociatio sunnitarum terroristica, plures urbes cepit. Eius milites abhinc duabus septimanis potiti sunt magnis civitatis partibus. Quibus tam celeriter progressis schiitarum clerici evocaverunt viros ad patriam a sunnitis adversariis defendendam.

Rivlin Israelis praesidens novus

Parlamentarii Israeliani Reuven Rivlin praesidentem rei publicae creaverunt. Ille parlamenti praeses pristinus septuaginta quattuor annorum succedit Shimon Peres nonagenario. Rivlin Likud factionis conservativae socius pernegat Palaestinensibus rem publicam propriam concedendam esse.

Mafiae capita excommunicata

Der neue Papst [Quelle: ARD]
Papst Franziskus [Quelle: ARD]

Franciscus papa dum visitat Calabriam illam regionem Italiae capita societatum sceleratarum excommunicavit. Quae poena gravissima est, quae ab ecclesia catholica statuitur. Per orbem terrarum laudatur papam socios scelerum tali modo condemnavisse.

Frank Schirrmacher obiit

Frank Schirrmacher, qui fuit inter editores actorum diurnorum Frankfurter Allgemeine Zeitung, aetate quinquaginta quattuor annorum mortuus est. Is numerabatur in diurnariis Germaniae pernotis et auctoritate praestantibus. Joachim Gauck civitatis praesidens praedicavit eum fuisse in Germania quasi rationis vocem.

Hoeneß in custodia

Uli Hoeneß [Quelle: Radio Bremen]
Uli Hoeneß

Uli Hoeneß praesidens pristinus societatis pedifollicae Bayern München in custodia oppidi Lantsbergae poenam dare coepit. Qui ad custodiam trium annorum et sex mensium damnatus erat, quod vectigalia debita non pependerat. Magna multitudo hominum ad carcerem convenerat spectatum.

Plures homines obesi

Ubique terrarum unus e tribus hominibus nimium ponderis secum fert. Quaestione nova docetur plus quam dimidiam partem Germanorum adulta aetate nimis affectam esse obesitate. Quo malo imprimis afficiuntur viri.

Monacha cantans

Cristina Scuccia monacha Siciliensis e certamine cantorum Vox Italiae nominato victrix exiit. Mulier viginti quinque annorum vitam coenobialem degere decreverat, cum personam mulieris, quae Ordinem Sanctae Ursulae condiderat, in fabula scaenica induisset. Quae victoria parta una cum auditoribus preces sollemnes precata est.

Notabile: Adhuc occasio spectandi

Casselis in regia Wilhelmshöhe vocata usque in mensem Iulium exeuntem in expositione monstratur, quemadmodum ea vallis paludosa inter septem colles sita, in quibus Roma exstructa est, per tria milia annorum mutata sit: primum in forum, ubi de rebus Romanis decernebatur, tum in ruinas, inter quas vaccae pecudesque pascebantur, post in locum, qui a principibus et artificibus visebatur et denique in illum locum magna frequentia ab archaeologis et viatoribus petitum.

Plura invenies in interrete sub:

Zeitreise durch 3.000 Jahre Geschichte

Ille quis fuit:

Apud scriptores antiquos de illo, quem quaerimus, non multa honorifica verba legimus. Ille omnibus libidinibus dicitur deditus fuisse atque profusus. Quem adulescentem iam decoxisse et ideo creditores in urbem Athenas fugisse tradunt. Ibi arti oratoriae se tradidit et studiis suis obsequens genus Asiaticae dictionis sumpsit. Illum in ipsos mores Asiaticos in reliquis quoque partibus vitae pronum fuisse notum est. Longum est dicere, quae stupra atque flagitia fecerit: tamen non possum omittere illum cinaedem fuisse iuvenis nobilis et inter multas alias amavisse mulierem quandam orientis, cui totus deditus erat; quacum ipsa excessit e vita. Quae omnia utrum facta an ficta sint, incertum est; certum autem est viri cuiusdam magni interfuisse illum criminari, ut aemulum imperii e medio tolleret.

Ille fuit in Nuntiis mensis Maii

Bonifatius episcopus Anglosaxonicus missionarius

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Juni 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Juni 2014 [4:33 Minuten]

Nuntios recitat: Dr. Heinrich Fliedner

Rubriken