Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensium Iulii et Augusti 2013

Lateinischer Monatsrückblick

1. September 2013

Aegyptus in discrimen vocatus

In Aegypto postquam inter tumultus cruentos multi homines occisi sunt, edictum est, ne quis certis temporibus domo egrederetur. Mohamed el Baradei praesidentis vicarius munere se abdicavit. Cum res Aegyptiae bello civili sint similes, moderatores Germaniae dehortantur, ne quis eo iter faciat.

De pace agi coeptum

Legati et Israelianorum et Palaestinensium tribus annis intermissis in urbe Ierusalem denuo de pace agere coeperunt. Inter quos convenit se intra novem menses tabulas foederis signare velle. Ad colloquendum hortatus erat John Kerry minister rerum externarum Civitatum Unitarum Americae.

Berlusconi indulgentiam petit

Silvio Berlusconi vor der italienischen Flagge und Mikrofon [Quelle: Radio Bremen, Montage]
Silvio Berlusconi [Quelle: Radio Bremen, Montage]

Silvio Berlusconi primus minister Italiae pristinus e Giorgio Napolitano praesidente rei publicae clementiam  expetivit. Qui a summo iudicio custodiae damnatus erat, cum civitatem tributis fraudavisset; quod iudicium ratum ac firmum habitum est. Illi etiam interdictum est, ne posthac munere rei publicae umquam fungeretur.

De Gibraltar certatur

Blick von Spanien aus über die Straße von Gibraltar nach Afrika (Marokko) [Quelle: Radio Bremen, Marcus Behrens]
Blick auf Gibraltar [Quelle: Radio Bremen, Marcus Behrens]

Contentio, quae est inter Hispaniam et Britanniam de rationibus, quibus homines finem Gibraltar promunturii transeuntes recognoscantur, aucta est. Moderatores Britanniae naves longas ad oras illius coloniae in paeninsula Hispanica sitae miserunt, ut ibi milites proelio navali se exercerent. Gibraltar promunturium ab anno millesimo septingentesimo tertio decimo in potestate Britanniae est. Quod moderatores Hispaniae negant.

Inventum improvisum

Wolfenbuttelae in Bibliotheca de duce August nominata adnotationes detectae sunt, quas Martinus Luther olim scripserat. Vir quidam doctus cognovit circiter duodecies ab illo ecclesiae reformatore, cum studuit, in libris aliquid adnotatum esse. Inter alia Luther marginibus libri chronici vocabula Latina rara adscripsit.

Franciscus fautor pediludii

Ut honorarent Franciscum papam, manus Argentinae et Italiae in stadio Olympico Romae certamine pedifollico contenderunt. Franciscus enim Argentinus est, proavi eius ex Italia orti sunt. Papa amicus amatorque pediludii est; qui socius societatis pedifollicae San Lorenzo patriae suae Buenos Aires esse non destitit.

Athletae Germani laudibus celebrantur

Robert Harting, qui iam certamine discobolorum Olympia vicerat, tertium campionatum mundanum continuum in ea disciplina adeptus est. Nomisma aureum saltus perticarii assecutus est Raphael Holzdeppe; qui primus Germanus campio mundanus in ea disciplina factus est. Victor in certamine iactus globi iterum fuit David Storl, victrix in certamine iactus hastae primum facta est Christina Obergföll.

Athletarum optimus

Usain Bolt [Quelle: DPA]
Usain Bolt [Quelle: DPA]

Usain Bolt cursor Iamaicanus in certaminibus mundanis Moscoviae habitis tria nomismata aurea consecutus est.
Quo facto nulli athletae in certaminibus mundanis melius evenit quam illi, qui octies iam campionatum adeptus est. Carl Lewis autem athleta Americanus, qui novem nomismata Olympica aurea sibi peperit, illis quidem victoriis ei praestat.

Notabilia: Expeditio Romana oblivione obruta

Adhuc viris doctis persuasum erat Romanos paulo post illam cladem Varianam ab interiore Germania bello petenda abstitisse. Ante paucos annos autem in quodam iugo montium Harz vocatorum locus detectus est, ubi Romani cum Germanis acriter dimicaverant. Apparuit annis ducentesimo tricesimo quinto et sexto post Christum natum imperatorem Maximinum Thracem exercitum ingentem in Germaniam duxisse. Ea, quae in loco pugnae inventa sunt, Brunsvigae in museo usque in mensem Ianuarium spectari possunt.

Plura invenies sub:

Ille quis fuit:

Fuit ille in arte poetica praestantissimus et multis hominibus notus.Tamen nihil fere certum de illius vita scimus, nisi diem natalem, diem mortis et locum, quo sepultus est. Cetera, quae de illo legimus, ex operibus eius deducta sunt aut non nisi fabulae. Haec veri similia esse videntur: Ignobili loco natus in Gallia Cisalpina educatus est. Fuit corpore grandi, colore fusco, habitu rusticano, sed semper infirma atque aegra valetudine. Fuit verecundus: Vitam urbanam abhorruit, cui familiaritas cum viris nobilissimis esset, et fama est illum, si quod rarissime accidit - in urbe viseretur et recognosceretur, sub proximum tectum fugisse. Saepius in secessu Siciliae et Campaniae moratus est. Fuit probus, non ad libidines pronus et parcus vini cibique, ut illi Parthenias cognomen daretur. In numero fabularum certe habendum est illum equos Augusti principis mire sanavisse aut magum artes magicas tractando miracula effecisse, quamvis sine dubio fascinare sciret. Mortuus est a.d.XI.Kal.Oct., postquam diu morbo laboravit.

Illa fuit Cleopatra regina

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Juli und August 2013

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensium Iulii et Augusti 2013 [5:33 Minuten]

Nuntios recitat: York Grüninger

Rubriken